Druckschrift 
1 (1828) Heroides, Amores, Ars am., Remedia am., Medicamina f., Halieuticon fr., Consolatio, Nux, et Sabini epistolae
Entstehung
Seite
102
Einzelbild herunterladen
 

102

l 1 . OV1DII NASONIS

Longa mora est nobis omnis, quae gaudia differt.Da vcniam fassae; non patienter amo.

5 Vrimur igne pari: sed sum tibi viribus impar.Fortius ingenium suspicor esse viris.

Vt corpus, teneris ita mens infirma puellis.

Deiiciam; parvi temporis adde immun.

Vos, modo venando, modo rus geniale colendo,

10 Ponitis in varia tempora longa mora.

Aut fora vos retinent, aut unctae dona palaestrae:Flectitis aut frcno colla sequacis equi.

Nunc volucrem laqueo, nunc pisccmducitis hamo.Diluitur posito serior bora mero.i5 Ilis mihi submotae, vel si minus acriter urar,Quod iaciam, superest, praeter amare, nihil.Quod superest, facio: teque,o! measola volup-tas,

Plus quoque, quam reddi quod niilii possit, amo.Aut ego cum c-ara de te nutrice susurro;

20 Quacque tuum, miror, caussa moretur iter:Aut mare prospiciens, odioso concita ventoCorripio verbis acquora paene tuis:

Aut, ubi saevitiae paullum gravis unda remisit,Posse quidcm, sed te nolle venire, queror.

25 Dumque queror, lacrimae per amantia lumina

manant:

Pollice quas tremulo conscia siccat anus.

Saepe tui, specto, si sint in littore passus:Impositas tanquam servet arena notas.

Vtque rogem de te, etscribam tibi, si quis Abydo3o Venerit, aut quaero, si quis Abydon eat.

Quid referam,quoties dem vcstibus oscula,quas tuIlellespontiaca ponis iturus aqua?

Sic ubi lux acta est, et noctis amicior horaExbibuit pulso sidera clara die;

35 Protinus in summa vigilantia lumina turrePonimus, assuetae signa notamque viae: