93
HEROIDES. EP. XVII.
Vtilis interdum est ipsis iniuria passis.
Sic certe felix esse coacta vclim.
Dum novus est, potius coepto pugnemus amori:Flamma recens parva sparsa resedit aqua. 190
Certus in hospitibus non est amor; errat, ut ipsi:Cumque nihil speres lirmius esse, fuit.
Hypsipyle testis, testis Minoia virgo est,
In non exhibitis utraque lusa toris.
Tu quoque dilectam nulltos, infidc, per annoa kj 5Diceris Oenonen destituisse tuam.
Nee tarnen ipse negas; et nobis omnia de teQuaerere, si ncscis, maxima cura fuit.
Adde quod, ut cupias constans in amore manere,
Non potes: expediunt iam tua vela Pbryges. 200
Dum loqueris mecum, dum nox sperata paratur,
Qui ferat in patriain, iam tibi ventus erit.
Cursibus in mediis novitatis plena relinquesGaudia: cum ventis noster abibit amor.
An sequar, ut suades, laudataque Pergama visam, ao 5Pronurus et magni Laomedontis ero?
Non ita contemno rolucris praeeonia Famae,
Vt probris terras impleat lila meis.
Quid de me Sparte poterit, quid Achaia tota,
Quid gentes Asiae, quid tua Troia loqui? 210
Quid Priainus de me, Priami quid sentiet uxor,Totque tui fratres, Dardanidesque nurus?
Tu quoque, qui poteris tibi me sperare fidelem,
Et non exemplis anxius esse tuis?
Quicunque lliacos intraverit advena portus, 2i5
Is tibi solliciti eaussa timoris erit.
Ipse mihi quoties iratus, Adultera, dicesOblitus nostro crimen inesse tuum.
Delicti fies idem reprebensor et auctor.
Terra, precor, vultus obruat ante meos 22a
At fruar Iliacis opibus, cultuque beato:
Donaque promissis uberiora feram.