117
FASTOUVM LIH. V.
Praestitibus Maiae Laribus ridere KalendaeAram constitui, signaque parva Deum. i5o
Voverat illa quidem Curius: sed multa vetustasDestruit, et saxo longa senecta nocet.
Caussa tamen positi fuerat cognominis illis,
Quod praestant oculis omnia tuta suis.
Stant quoque pro nobis, et praesunt moenibus Yrbis, i55lit sunt praesentes, auxiliumque ferunt.
At canis ante pedes, saxo fabricatus eodem,
Stabat. Quae standi cum I.are caussa fuit?
Servat uterque domum domino quoque lidus uter-que, *‘f
Compita grata Deo: compita grata cani. i4c
Exagitant et Lar et turba Diania fures:
Pervigilantque Lares; pervigilantque canes.
Bina gemellorum quaerebam signa DeorumVilibus annosae facta caduca inorae:
Mille Lares, Geniumque ducis, qui tradidit illos, i45Vrbs habet;.et vici numina trina colunt.
Quo feror ! Augustus mensis milii carminis huiuslus dabit. Interea Diva canenda Bona est.
Est moles nativa: loco res nomina fecit.
Appellant saxum: pars bona montis ea est. i5o
Huic liemus institerat frustra, quo tempore fratriPrima Palatinae signa dedistis aves.
Templa Patres illic, oculos exosa viriles,
Leniter accliva constituere iugo.
Dedicat haec veteris ClausoruUSnominis heres, i55Virgineo nullum corpore passa virum.
Livia restituit; ne non imitata maritumEsset, et ex omni parte secuta virum.
Postera cum roseam pulsis Hyperionis astris
In matutinis lampada tollit equis; 160
Frigidus Argestes summas mulcebit aristas,Candidaque a Calabris vela dabuntur aquis.