Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
65
Einzelbild herunterladen
 

Lin. VIII. Cap. 7. [U. C. 4i5. A.C. 537 .] fi5

versos concitant equos: et, quum infestis cuspidibusconcurrissent, Manlii cuspis super galeam hostis,Metii trans cervicem equi elapsa est. Circumactisdeinde equis, quum prior ad iterandum ictum Man-lius consurrexisset; spiculum inter aures equi fixit.Ad cuius vulneris sensum quum equus, prioribus pedibus erectis, magna vi caput quateret, excussit equi-tem: quem cuspide parmaque innisum, attollentemse ab gravi casu, Manlius ab iugulo, ita ut per co-stas ferrum emineret, terrae affixit: spoliisque lectisad suos revectus, cum ovante gaudio turma in castra,atque inde ad praetorium, ad patrem, tendit, ignarusfati futurique, laus an poena merita esset, Ut meomnes, inquit, pater, luo sanguine ortum vere ferrent,provocatus equestria haec spolia capta ex hoste caesoporto. Quod ubi audivit consul, extemplo, filiumaversatus, concionem classico advocari iussit. Quaeubi frequens convenit, Quandoque, inquit, tu, T.Manli, neque imperium consulare, neque maiestatempatriam veritus, adversus edictum nostrum extra or-dinem in hostem pugnasti, et, quantum in te fuit, dis-ciplinam militarem, qua stetit'ad hanc diem Romanares, solvisti, meque in eam necessitatem adduxisti, utaut reipublicae mihi, aut mei meorumque obliviscen-dum sit; nos potius nostro delicio plectemur, quamrespublica tanto suo damno nostra peccata luat. Tri-ste exemplum, sed in posterum salubre iuventuti, eri-mus. Me quidem quum ingenita caritas liberum, tumspecimen istud virtutis, deceptum vana imagine deco-ris, in te movet. Sed quum aut morte tua sanciendasint consulum imperia, aut impunitate in perpetuumabroganda ; ne te quidem, si quid in te nostri sangui-nis est, recusare censeam, quin disciplinam militarem,culpa t ua prolapsam, poena restituas. I, lictor, deligaad palum. Exanimati omnes tam atroci imperio, necaliter quam in se quisque destrictam cernentes secu-T. Ltv. Tom. TI.