Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
120
Einzelbild herunterladen
 

120 T. LIV. L. XL. C. 59. [tr.C.5 7 3. A.C.179.]

nerat, transdanubianain regionem repetiit. Perseus,potitus regno, interfici Antigonum iussit: et, dumfirmaret res, legatos Hornam ad amicitiam paternamrenovandam, petendum<jue,ut rex ab senatu appella-retur, misit. Haec eo anno in Macedonia gesta.

LIX. Alter consulum Q. Fulvius ex Liguribustriumphavit: quem triumphum magis gratiae, quamrerum gestarum magnitudini, datum constabat. Ar-morum hostilium magnam vim transtulit; nullam pe-cuniam admodum. Divisit tamen in singulos militestrecenos aeris, duplex centurionibus, triplex equiti.Nihil in eo triumpho magis insigne fuit, quam quodforte evenit, ut eodem die triumpharet, quo prioreanno ex praetura triumphaverat. Secundum trium,phum comitia edixit, quibus creati consules sunt M.lunius Brutus, A. Manlius Vulso. Praetorum inde,tribus creatis, comitia tempestas diremit. Posterodie reliqui tres facti ante diem quartumldusMartias,M. Titinius Curvus, Ti. Claudius Nero, T. FonteiusCapito. Ludi Romani instaurati ab aedilibus curu-libus Cn. Servilio Caepione, Ap. Claudio Centbone,propter prodigia, quae evenerant. Terra movit: inforis publicis, ubi lectisternium erat, deorum capita,quae in lectis erant, averterunt se; lanxque eum in-tegumentis, quae lovi apposita fuit, decidit. Demensa oleas quoque praegustasse mures, in prodi-gium versum est. Ad ea expianda nihil ultra, quamut ludi instaurarentur, actum est.