Lib. XXXVII. Cap.30.31. [IT.C. 56i. A. C. 190.] 337
neratae aliquot. Rhodia una capta memorabili casu.Nam, quum rostro percussisset Sidoniam navem, an-cora, ictu ipso excussa e nave sua, unco dente, velutmanu ferrea iniecta, alligavit alterius proram: indetumultu iniecto, quum, divellere se ab hoste cupien-tes, inhiberent lthodii, tractum ancorale et implici-tum remis, latus alterum detersit: debilitatam eaipsa, quae icta cohaeserat, navim cepit. Hoc maximemodo ad Myonnesum navali proelio pugnatum est.
| XXXI. Quo territus Antiochus, quia, possessionemaris pulsus, longinqua tueri diffidebat se posse,praesidium ab Lysimachia, ne opprimeretur ibi abRomanis, deduci pravo, ut res ipsa postea docuit,consilio iussit. Non enim tueri solum Lysimachiam| a primo impetu Romanorum facile erat: sed obsidio-nem etiam per totam hiemem tolerare, et obsidentes| quoque ad ultimam inopiam adducere extrahendo1 tempus, et interim spem pacis per occasiones tenta-re. Nec Lysimachiam tantum hostibus tradidit postadversam navalem pugnam, sed etiam Colophonisobsidione abscessit, et Sardes recepit se: atque indein Cappadociam ad Ariarathen, qui auxilia arcesse-j rent, et quocunque alio poterat ad copias contrahen-das, in unum iam consilium, ut acie dimicaret,inten-tus, misit. Regillus Aemilius, post victoriam navalem, profectus Ephesum, directis ante portum navibus,I quuin confessionem concessi maris ultimam hosti■ expressisset, Chium, quo ante navale proelium cur-sum a Samo intenderat, navigat. Ibi naves in proelio
quassatas quum refecisset, L. Aemilium Scaurumcum triginta navibus Hellespontum ad exercitumtraiiciendum misit: Rhodias,parte praedae et spoliisnavalibus decoratas, domum redire iubet. Rhodiiimpigre praevertere, ad traiiciendasque copias con-sulis iere: atque, eo quoque functi officio, tum de-mum Rhodum rediere. Classis Romana ab Chio
T. Lrv. Tom. IV.
Y