Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
332
Einzelbild herunterladen
 

332

T. LIVII [U. C. 562. A. C. 190 .J

tem Rhodiae classis circa Patara esse, et Eumenemregem cum omnibus navibus suis consuli obviam inHellespontum profectum audierat. Aliquid etiaminflabat animos classis Rhodia, ad Samum per occa-sionem fraude praeparatam absumpta. His fretus,Polyxenida cum classe ad tentandam omni modocertaminis fortunam misso, ipse copias ad Notiumducit: id oppidum Colophonium, mari imminens,abest a vetere Colophone duo ferme millia passuum:et ipsam urbem suae esse potestatis volebat, adeopropinquam Epheso, ut nihil terra marive ageret,quod non subiectum oculis Colophoniorum, ac pereos notum extemplo Romanis esset: quos, auditaobsidione, non dubitabat ad opem ferendam sociaeurbi classem a Samo moturos: eam occasionem Po-lyxenidae ad rem gerendam fore. Igitur, operibusoppugnare urbem aggressus, et ad mare partibusduabus pariter munitionibus deductis, utrimque vi-neas et aggerem muro iniunxit, et testudinibus arie-tes admovit. Quibus territi malis Colophonii orato-res Samum ad L. Aemilium, fidem praetoris populi-que Romani implorantes, miserunt. Aemilium etSami segnis diu mora offendebat, nihil minus opi-nantem, quam Polyxenidam, bis nequicquam ab seprovocatum, potestatem pugnae facturum esse: etturpe existimabat,Eumenis classem adiuvare consu-lem ad traiiciendas in Asiam legiones; se Colophonisobsessae auxilio, incertam finem habituro, alligari.Eudamus Rhodius, qui et tenuerat cum Sami, cupien-tem proficisci in Hellespontum, cunctique instare etdicere, Quanto satius esse, vel socios obsidione exime-re, vel victam iam semel classem iterum vincere, to-tamque maris possessionem hosti eripere, quam, deser-tis sociis, tradita Antiocho Asia terra marique, inHellespontum, ubi satis esset Eumenis classis, ab suaparte belli discedere ?