62 LAELIUS
rique neque in rebus humanis quidquam bonum no-runt, nisi quod fructuosum sit: et amicos, tamquampecudes, eos potissimum diligant, ex quibus sperantse maximum fructum esse capturos. 80. Ita pulcher-riina illa et maxime naturali carent ainicitia, per seet propter se expetenda: ncc ipsi sibi excmplo sunthaec vis amicitiae qualis et quanta sit. Ipse enim sequisque diligit, non ut aliquam a se ipse niercedemexigat caritatis suae, sed quod per se sibi quisquecarus est. Quod nisi idem in amicitiam transferatur,verus amicus numquam reperietur. Est enini is qui-dem tamquam alter idem. 81. Quod si hoc apparetinbestiis, volucribus, nantibus, agrestibus, cicuri«bus, feris, primum ut se ipsae diligant: (id enim pa-riter cum omni animante nascitur:) deinde, ut requi-rant atque appetant, ad quas se applicent, eiusdemgeneris animantes; idque faciunt cum desiderio etcum quadam similitudine amoris humani: quanto idmagis in homine fit natura, qui et se ipse diligit, etalterum anquirit, cuius animum ita cum suomisceat,ut elliciat paene unum ex duobus? XXII. 82. Sedplerique perverse, ne dicam impudenter, amicum ha-bere talem volunt, quales ipsi esse non possunt:quaeque ipsi non tribuunt amicis, baec ab iis deside-rant. Par est autem, primum ipsum esse virum bo-num, tum alterum similem sui quaerere. In talibusea, quam iamdudum tractamus, stabilitas amicitiae,confirmari potest: quum homines benevolentia con-iuncti, primum cupiditatibus iis, quibus ceteri ser-viunt, imperabunt, deinde aequitate iustitiaque gau-debunt, omniaque alter pro altero suscipiet, nequequidquam umquam nisi honestum et rectum alter abaltero postulabit: neque solum [se] colent inter seacdiligent, sed etiam verebuntur. Nam maximum or-namentum amicitiae tollit, qui ex ea tollit verecun-diam. 83. Itaque in iis perniciosus est error, qui exi