24 CATO MAIOR
tur! Atque ut intelligatis, nihil ei tarn regale videri,quam Studium agri colendi, Socrates in eo lihro lo-quitur cum Critobulo, Cyrum minorem, Regem Por-sarum, praestantem ingcnio atque imperii gloria,quum Lysander Lacedaemonius, vir summae virtu-tis, venisset ad eum Sardis, eique dona a sociis attu-lisset: et ceteris in rebus com[mun]em erga Lysan-drum atque humanum fuisse, et ei quemdam conse-ptum agrum, diligenter consitum, ostendisse: quumautem admiraretur Lysander et proceritates arbo-l'um, et directos in quincuncem ordines, et humumsubactam atque puram, et suavitatem odorum, quiafflarentur e floribus: tum dixisse, mirari se non mo-do diligentiam, sed etiam sollertiam eius, a quo es-sent illa dimensa atque descripta: et ei Cyrum re-spondisse: Atqui ego omnia isla sum dimensus ; meisunt ordines, mea descriplio ; mullae etiam istarumarborum mea manu sunt satae. Tum Lysandrum, in-tuentcm eius purpuram et nitorem corporis orna-tumque Persicum multo auro multisque gcmmis, di-xisse: Rede vcro te, Cyre, beatum ferunt, quoniamvirtuti tuae fortuna coniunda est. 60. Hac igiturfortuna frui licet senibus: ncc aetas impedit, quominus ct ceterarum rerum, et in primis agri colendistudia teneamus usque ad ultimum tempus senectu-tis. M. quidem Valcrium Corvum accepimus ad cen-tesimum annum pecduxisse, quum esset acta iam ae-tate in agris, eosque coleret: cuius inter primum etsextum Consulatum sex et quadraginta anni inter-fuerunt. Itaque quantum Spatium aetatis maioresnostri ad senectutis initium esse voluerunt, tantusilli cursus honorum fuit. Atque eius extrema aetashoc beatior, quam media, quod auctoritatis plus ha-bebat, laboris vcro minus. Apex autem senectutisest auctoritas. 61. Quanta fuit in L. Caecilio Mc-tello! quanta in Attilio Calatino! in quem illud clo-