ycI Monasteria «Religiosis personis et Deo dicatis constructa,nostra imperiali authoritate corroborare conamur, hocprocul dubio et ad praesentis Nostri Regni statum et adaeternae beatuudinis profuturum nobis fore credimus.Quapropter omnibus in Christo fidelibus nostris scii, prae-sentibus et futuris notum esse volumus, quomodo tempo-ribus avi nostri p. m. Domini Ottonis Imp. Aug. Wichmannus Comes pro animae suae remedio suorumque pa-rentum in quodam loco Altenis dicto Monasterium etSanctimonialium congregationem in honorem Domini nostriJesu Christi et S.., Viti Martyris amplissimae benignitatisconamine construxit; nec non magnam certae proprieta-tis suae partem; cujus nomina infra tenentur simul etbeneficii idem dilectus Avus noster primum ei concessitin beneficium, postea pro servitute sedula sibi donavit inproprium, et ad ipsum libenter contradidit Monasterium,suamque ipsius filiam nomine Lutgarden, caeteris monia-libus praeconstituit Abbatissam; succedente vero tempore,cum idem Wichmannus Comes, semel ad Vesperam noc.tis inclinasset, penitusque naturae concessisset, alterasuae procreationis filia nomine Adela quandam liaeredita-tis jam traditae partem exposcens, dicens, quod paterejus secundum Saxonicam legem, absque ejus consensuet licentia nullam potuisset facere traditionem, totam pa-tris sui donationem produxit in errorem. Hujus itaqueseditionis perturbatio usque ad tempora dilecti patris nos-tri perdurabat. Ipseque noster caritativus pater eandemcontentionis cladem extinguere pro viribus insudabat, ethoc quoad ipse vitam finivit, minime ad unguem usqueperduxit, exacto autem longi temporis intervallo, cumejusdem monasterii Abbatissa praelitulati viri Wichmannililia, universae carnis viam tunc intraret, aliaque in ipsiuslocum Imperialis nostrae potestatis jure accederet, in pa-latio nostro, quod dicitur Noviomago nostrum jussimusfieri colloquium, ibique saltem hujusmodi seditionis feci-mus finem. Baldcricus enim praedictae Maritus Adelue
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten