Druckschrift 
2 (1828)
Entstehung
Seite
506
Einzelbild herunterladen
 

506

Item. Refectione finita legentur gratias per procura-tores, quibus finitis statim stando legentur Psalmi ßJiserremei Deus , et D". profundis: pro defunctis fratribus cum

Collectis: Deus veniae largitor et Fidelium Deus omnium

conditor . Deinde statim resident fratres et fiet computatioper procuratores.

Item. In Refectione fratrum in festis fraternitatis Mi-mis, histrionibus, fistulatoribus et similibus nihil dabitur,quod semper et antique consuetudine est observandum.

Item. In quolibet festo fraternitatis debuntur loco etfamiliae loco laboris quatuor solidi.

Item. Campanariis in qUolibet festo ubi fratres fue-rint duodecim denarii.

Item. In festis fraternitatis si procuratores possuntrefectiones facere de redditibus annuis fraternitatis, tuncoblationes erunt Sacerdotum celebrantium missas.

De Exequiis Fratrum,

Item. In exequiis fratrum per omnia fit in officio di-vino prout in festis fraternitatis consuetum est fieri, Sedaddunt in commendatione circa feretrum legendum princi-pia. evangeliorum quatuor Evangelistorum,

lterri. In exequiis fratrum non datur refectio nisidunctaxat Sacerdotibus celebrantibus et per omnia ut infestis fraternitatis.

Item. Si frater Sacerdos ad paupertatem deveniret etsic discederet, quod exeeutores sui non possent exequiassuas istas facere, omnes lratres sacerdotes tenentur subpropriis expensis venire et singula facere quae requirun-tur nisi necessitas, wtprius habetur eos legitime excusaverit.

Item, In exequiis Sacerdotum fratrum oblationes suntSacerdotum missas celebrantium.

Item. Exequiis Sacerdotum factis per fratres qui-libet Sacerdos frater tenetur per septem dies sequentesquolibet die dicere vigilias defunctorum cum commenda-tione sequenti.