Druckschrift 
2 (1828)
Entstehung
Seite
504
Einzelbild herunterladen
 

504

Decanus vel fratres propter legitimas causas impedientes;duxerint aliquod eorum alio die seu tempore observandum, quod tamen Decanus et Procuratores in proximo-festo celebrato praecogitent ordinandum et fratribus intL-inetur: Et sic proxima feria praecedente feriam festi,

hera vesperarum convenient fratres sacerdotes simul adlocum concordatum solemniter cantent Vesperas de beataVirgine. Quibus finitis statim Vigilias cum longis lectio-nibus, quibus finitis cantetur Ant. de beata Virgine. Ei)sequenti feria tertia praedicta summo mane matutinas debeata Virgine, et iterum Vigilias cum longis lectionibus etulterius missam pro defunctis cum ministris, in qua ant®-oflertorium fit collatio ad populum, et post offertorium re-cipientur, qui debent, ad fraternitatem. Et ulterius le-getur commendatio. Qua finita fiet processio circa cymi-terium cum Sacramento cum cantu apto ad boc. Rein-trando autem ecclesiam contabilur Responsor. Felix nam-que et fiet statio in medio ecclesiae et duo cantores can-tabunt vers. Ora pro populo. Quo finito ascenditur adchorum et candabitur solemniter summa cum ministris.Qua finita Antiph. de beata Virgine cum Collecta et.tunc itur ad refectionem.

De Officio Diyino.

Item. Quilibet clericus in festis fraternitatis sive ex-equiis fratrum in divino officio nusquam compareat sine-religione; Si vero comparuerit et Decano jubente exirevenuerit, pro tali confusione toties quoties dabit quatuordenarios, quos procuratores diligenter extorquent.

Item in divino officio omnia et universa legenda etcantanda distincte et perfecte sub debita pausa et accentuvel tono debite et intelligibiliter cantentur et legantur, utDominus Deus honorificentius laudetur et devotio populimagis in hoc accendatur.

Item. Quilibet Sacerdos veniens ad festa fraternita-tis et ad exequias fratrum Sacerdotum et aliorum qui hoc

i