Druckschrift 
Memoria Joannis Tobiae Mayer
Entstehung
Seite
6
Einzelbild herunterladen
 

6

Memoria

In libris vero eius didascalicis s. compendiis isa-comcis succinctam brevitatem et ordinem concinnum

O O

perspicuae claritati junctam videmus; et quod inpri-mis magnae laudi tarn in his quam in universo stu-diorum suorum decursu Mayero tribuere oportet,quod nullius addictus jurare in verba magistri, nullisvstemati, etiamsi diu de eius certitudine sibi vide-retur persuasus, meliora postea edoctus eidem lubensvalediceret.

Cuius masculae in disciplina physica mutationismaxime memorabile documentum dedit, cum priclemphlogistico systemati adhaerescens, primus inter Ger-maniae physicos classicos de certitudine antiphlogisticis. Lavoisieriani persuasus et convictus argumentis etexperimentis novam doctrinam ad ipsam naturae veri-tatem ita dernonstraret, et contra celebrium adversa-riorum, Grenii inprimis et sodalis quondam nostriet prof. Gottingensis honorarii de Luc aliorumque (quiphlogistico systemati pertinaciter aclhaerebant), tarn egre-gie defenderet, ut ab eo inde tempore tanquam rel'or-mator chemiae ad physicam disciplinam app 1 i-catae inter Germanos doctiores merito inclaruerit.

Ouod vero proxime ad Mayeri de sodalitio nostro(cui ultra triginta annos adscriptus fuerat) merita attinet,tredecim praelectionibus magni momenti eius cominen-tationes ditavit.

a. nempe MDCCCI. Commentat. Vol. XV.

An varia caloris pliaenomena pendeant ab actionepeculiaris materiae calorificae, an potius dynarniceexplicanda sint, praecipue ex legibus secundumquas fit propogatio caloris.a. MDCCCIII. Commentat. Vol. XVI.

de halonibus sive coronis.a. MDCCCVI. Commentat. Vol. XVI.

de adfinitate chemica corporum coelestium.