4
necessitate praecavendi funcstoria mala Ecclesiae et Catho-lico illarum regionum Clero ex intentatis minis certissimeobventura. Quis porro futurum putaret, ut Pontificia ist-haec declaratio, indulgcntissima licet et semel atque iterumper Regium in Urbe Oratorem accepta, eo sensu adbibe-retur, qui inconcussa Catholicae Ecclesiae principia perver-teret, et liujus Apostolicae Sedis menti penitus repugnaret?Yerum quod nemo unus fingere aut excogitare posset, quod-que vel leviter suspicari crimen fuisset, id artificioso sac-cularis potestatis impulsu factum est. Vix rem non sinemaxima animi molestia novimus, nihil distulimus quin expo-stulationes Nostras iis ad quos pertinebat deferendas com-mitteremus, una simul declarantes quanta Nos ex Aposto-lico munere teneret necessitas fideles opportune monendi,ne illud ab Sancta hac Sede profectum arbitrarentur, aquo ipsa plane abhorreret. Cumque ita Nobis fuisset re-sponsum, veluti nullo querelae Nostrae inniterentur funda-mento ; epistola accessit alterius ex praedictae regionisPraesulibus, qui instante morte redditurus aeterno Judicirationem villicationis suae, misso ad Nos apograplio in-structionis traditae ab Episcopis urgente civili Gubernio;accurate significabat se, damna gravissima exinde Ecclesiaeoritur a, laesosque illius Canones, divinae gratiae lumine in-spicientem, errorem cui subscripserat, libera mente molujueproprio retractare. In curam proinde statim incubuimus ut,perlato ad Serenissimum Regem germano istius apograpliiexemplo, magis magisque innotesceret, Nos initam a memoritasEpiscopis rationem interpretandi Apostolicas PraedecessorisNostri litteras, utpote Ecclesiae principiis ac legibus adver-santem, omnino repi'obare. Ex his pronum est Vobis intel-ligere, Venerabiles Fratres, nullam in ejusmodi negotio officiipartem per Nos fuisse praetermissam. Attamen (moerentesdicimus penitusque dolore perculsi) Nobis plane insciis, etaequum ad has Nostras exj>ostulationes declarationesque re-sponsum adhuc praestolantibus, indictum Archiepiscopo Colo-niensi est, ut vel interpretationem illam per nos improbatamcirca mixtas nuptias sectaretur, vel Episcopale munus dimit-teret, patefacta, si secus faceret, Gubernii sententia de pasto-rali jurisdictione ei prorsus interdicenda. Nec mora: illo,