Druckschrift 
1 (1834)
Entstehung
Seite
436
Einzelbild herunterladen
 

430

et dni. dni. Car oli, qui oh hoc ascensum de suopraedicto collegio Caroli ad ipsam capellam regiam00. SS. auctoritate papae lieri disposuit et pro-curavit, prout hoc ex privilegio dni. papae desu-per confecto colligitur manifeste. Quis enim du-bitabit, quin magis de intentione principis fuerit,numerum nigrorum et laborantium in universitateaugeri, quam minui, qui tamen minueretur, si de-canus ibidem haberet et habere deberet praeben-dam annexam. Et quaestio, quae jain moveturquoad praebendam respectu assecutionis decana-tus, hodie vel cras haberi posset et oriri ex asse-cutione praepositurae, si dns. rex eandem praepo-situram et dignitatem alicui nigrorum habenti prae-bendam in eadem capella 00. SS. conferret; etita numerus nigrorum supradictus quoad capellam00. SS. minueretur in duabus personis, quoad col-legium 00. SS. et per consequens in duabus quoadcollegium Caroli, quod utique jus non concessit,nec de mente principuin fuit. Nec obstat, quodper eundem mag. Lupum dicitur contra jus com-mune et privatum, imo contra mentem fundatoris,quomodo ibidem sint XI canonici praebendati, seipsum bis nominando, et duae praelaturae. A si-mili enim sex praebendas sibi usurpare possetpropria auctoritate, se ipsum sexies repetendo ; etita numerus nigrorum tani quoad capellam prae-dictam, quam quoad collegia, videlicet 00. SS.et Caroli, juxta ipsius voluntatem augeret et di-minueret, ad quantum vellet; in quo tamen non-dum recepit potestatem.