Druckschrift 
1 (1834)
Entstehung
Seite
280
Einzelbild herunterladen
 

280

et de dominio et proprietate regis Boemiae, quiest pro tempore, et regni praedicti existentem,quae quondam Lazari Judaei fuerat, eis donavit,prout in patentibus litteris praedicti Caroli si-gillo munitis, suoque signo seu charactere signa-tis, plenius dicitur contineri; quodque postmodumfelicis recordationis Urbanus, papa V., praedeces-sor noster, ordinationes et donationem praedictas,quibusdam clausulis exceptis et exclusis, ex certascientia auctoritate apostolica confirmavit, supplendoomnem defectum, si quis intervenisset in eisdem,prout etiam in ejusdem praedecessoris litteris indeconfectis plenius dicitur contineri.

Cum autem, sicut eadem petitio subjungebat,idem Wenceslaus rex attendens, quod dicta domus,quae quondam Lazari Judaei fuerat, praefatis ma-gistris et scolaribus non erat utilis, nec per omniacommodosa, quandam domum sitam in novo foropraedictae civitatis Pragensis, prope ecclesiam s.Galli, quam quondam Joannes Rotlewi constru-xit, et domus Rotlewi vulgariter nuncupatur, no-mine merae permutationis et cambii rationabiliscum omnibus suis finibus et circumstantiis, proutab aliis domibus ipsam contingentibus est distincta,ac omnibus et singulis juribus, ritibus, honoribus,et consuetudinibus, quibus ipsam domum quondamLazari Judaei habuerant, inhabitaverant, et posse-derant, dictis magistris et scolaribus donavit, etrealiter assignavit, dictumque collegium Caroli,et dictos magistros ac scolares una cum omnibus