XIII
Rector universitatis Pragensis, Blasius Lupus, altare in ep-clesia s. Stephani in Rybnik Neo-Pragae a VincentioNydek de Gorlicz 110 marcis Pol. monetae constitu-tum (vide n. XII.) Joanni de Mulberg, presbytero,die 26. m. Augusti a, 1379. confert.
Nos magister Blasius dictus Lupus, rector uni-versitatis studii Pragensis, recognoscimus praesen-tibus universis: Quod cum nuper piae memoriae
Vincentius dictus Nydek de Gorlicz, clericus Miss-nensis dioecesis in civitate Pragensi corpore de-cumbens, sanus mente, de omnibus bonis suis juxtaultimam voluntatem suam disponens inter ceteracentum et decem marcas polonicalis monetae proaltari in salutem animae suae dotando, et in ec-clesia s. Stephani in Rybenik novae civitatis Pra-gensis erigendo legavit, cujus rectorem universi-tatis studii Pragensis, qui pro tempore fuerit,esse voluit collatorem, prout in instrumentis etscriptis publicis desuper confectis plenius contine-tur. Nos igitur volentes dilectum nobis dominumJoannem de Mulberg, presbyterum Missnens. dioe-cesis, nostrae universitatis studentem, favore pro-sequi singulari, eidem ipsum altare, de quo prae-mittitur, contulimus omni eo jure, modo et forma,quibus melius potuimus, et praesentibus duximusconferendum. In cujus rei testimonium sigillumnostri rectoratus praesentibus est appensum.