253
tificatus sanctissimi in Christo patris et dni. dni.nostri Gregorii, divina providentia Papae unde-cimi anno secundo, in mei notarii publici, te-stiumque praesentia subscriptorum constitutus itaquevenerabilis vir, magister Joannes dictus Drssczka,interposuit quandam appellationem, ipsam in chartapapirea offerendo, seu etiam procuravit legendo,cujus tenor per omnia sequebatur in haec verba:In nomine Dni. amen. Coram Vobis honorabilibusviris, domino Nicolao, rectore universitatis Pragen-sis, hic praesentibus, et teHelia, auctoritate aposto-lica notario publico, Ego Joannes dictus Drssczka,animo appellandi propono et dico, quod licet do-mum, quam bonae memoriae Eghardus dictus Sa-pientia, bidellus universitatis supradictae, ante tem-pus et tempora mortis suae inhabitavit, ex do-natione serenissimi regis dni. Caroli, Romanorumimperatoris semper augusti, ad collegium Caroli,videlicet magistrorum et studentium in Pragaspectaverit et spectet, ac hujusmodi donatio fueritet sit per sedem apostolicam approbata, dictum-que collegium in possessione dictae domus fueritet sit hactenus inconcusse, praesenti perturbationeexcepta: tamen praefatus dns. Nicolaus rector,salva reverentia sua, perperam et inique, nullo ju-ris ordine observato, nec dilationibus aliquibus da-tis vel concessis, et me et dicto collegio penitusinauditis et non confessis, nec etiam convictis le-gitime, quamdam scripturam, quam sententiamesse dixit, quae tamen invalida, irrita, et nulla est