242
bonis ad dominium et proprietatem regni prae-dicti spectantibus, sufficienter dotavit, et nonnul-las salubres ordinationes in ipsa domo seu colle-gio servandas edidit atque fecit, prout in auten-ticis et patentibus literis, ejusdem Caroli sigilloet charactere signatis, quarum tenorem de verboad verbum, omisso charactere, praesentibus inserifecimus, plenius continetur. Quare pro parteipsius Caroli fuit nobis humiliter supplicatum, utpraemissa apostolico roborare munimine cum sup-pletione defectuum, si qui forent, de benignitateapostolica dignaremur. Nos itaque hujusmodipium opus ac devotionem eximiam ejusdem im-peratoris et regis, eidem catholicae fidei, et aliispietatis operibus ferventer intentam plurimum inDomino commendantes, praedictis supplicationibusinclinati, fundationem, dotationem, et ordinationeseasdem ratas et gratas habentes, illas ex certascientia auctoritate apostolica confirmamus, et prae-sentis scripti patrocinio communimus, supplentesomnem defectum, si quis intervenerit, in eisdem.
Tenor autem dictarum literarum omisso dictocharactere, talis est: In nomine sanctae et indivi-duae Trinitatis feliciter, amen. Carolus quartus, di-vina favente clementia Romanorum imperator semperaugustus, et Boemiae rex. Ad perpetuam rei me-moriam. Regalis mansuetudinis gratum officiumex innatae nobis benignitatis clementia, tunc exer-cere digna liberalitate censemur etc. sequuntur