Druckschrift 
1 (1834)
Entstehung
Seite
237
Einzelbild herunterladen
 

temporibus appellari; quod quidem collegiumdomo inhabitationis munivimus, numero persona-rum distinximus, officia lecturae et studiorum di-stribuimus, reditibus et proventibus congruis do-tavimus, sicut in literis fundationis et instaura'tionis hujusmodi plenius et expressius continetur.Ut igitur magistri et studentes dicti collegii stre-nue militiae laboribus officia lecturae et studio-rum exerceant, magistris ipsis, ac etiam studenti-bus dicti collegii infra scriptas gratias faciendasduximus, sub modis et conditionibus, prout infe-rius est expressum.

Primo quidem auctoritate regia Boemiae pronobis, haeredibus, ac successoribus nostris Boe-miae regibus et ejusdem regni corona in perpe-tuum decernimus, et hoc regio Boemiae perpetuosancimus edicto, quod ad omnes et singulos cano-nicatus, et praebendas ecclesiae Omnium Sancto-rum regalis capellae in castro nostro Pragensi,dum et quoties eosdem quovis modo vacare con-tinget, nemo amplius praesentari debeat auctoritateregia Bohemiae praefata, nisi senior vocatione demunero magistrorum et studentium dicti collegiinostri, quodque decanus ejusdem ecclesiae, adquem investitura cartonicorum spectare dignosci-tur, ante sui approbationem, confirmationem, seuquamvis assumptionem aliam, corporaliter tactissacro-sanctis evangeliis jurare debeat, nullum pe-nitus ad canonicatus et praebendas hujusmodi ad-mittere, instituere, seu investiri quoquo modo,