Druckschrift 
1 (1834)
Entstehung
Seite
230
Einzelbild herunterladen
 

230

Auditis rationibus et motivis magistrorum,doctorum, et quorumdam scolarium, et praeliabitadeliberatione matura et consilio sapientum, pro ne-cessitate, utilitate, et tranquillo statu, ac incrementodicti studii, fecimus et promulgavimus, facimus etpromulgamus ordinationes infra scriptas, prout ex-pedire videtur pro principio et fundamento ipsiusstudii, consideratis circumstantiis universis.

Primo videlicet, quod in dicto studio sit unusrector et una universitas ; et quod rector, qui fueritpro tempore, sit clericus secularis, deferens habi-tum et tonsuram clericales. Item, quod eidem rec-tori jurent omnes magistri, doctores, et scolares se-culares, qui sunt, vel fuerint in civitate Pjagensiratione studii legentes, vel audientes lectiones. Re-ligiosi autem se consuetudini universitatis Parisien-sis in hoc casu conforment. Item, quod rector eli-gatur per universitatem, vel ejus majorem partemquicunque, dummodo secularis; de modo autemeligendi, et de electoribus deliberetur. Item quotiens,et quando rectorem artistam esse contigerit, quodex tunc habeat vicarium juristam, quoad regimenjuristarum, et e converso; quod non sitnecesse, fre-quenter congregare totam universitatem in dispen-dium et distractionem legentium et studentium.Item pro faciendis statutis eligantur per universita-tem certae personae de universitate, qui una nobis-cum, vel nostris commissariis ista disponant, et or-dinem ponant, prout competit cuilibet facultati.Item, quod eligantur consiliarii, sive procuratores de