222
consuetudinem, quae super talibus in generalibusstudiis observantur, examinare studeat diligenter;ejsque, si ad hoc sufficientes et idonei repertifuerint, hujusmodi licentiam tribuat, ac honoremseu titulum conferat magistralem. Illi vero, quiin eodem studio dictae civitatis examinati et ap-probati fuerint, ac docendi licentiam et honoremseu titulum magisterii obtinuerint, ut est dictum,ex tunc absque examine et approbatione alia, re-gendi et docendi, tam in civitate praedicta, quamalibi ubicumque, quibuscumque tam dictae civi-tatis, quam quorumlibet aliorum locorum, seu gene-ralium studiorum, in quibus voluerint, regere vel do-rcere, statutis vel consuetudinibus contrariis, aposto-lica, vel alia quacumque firmitate vallatis, nequaquamobstantibus, plenam et liberam habeant facultatem.
Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc pagi-nam nostrae constitutionis infringere, vel ei ausutemerario contraire. Si qui9 autem hoc attentarepraesumserit, indignationem omnipotentis Dei, etbeatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se nove-rit incursurum.
Datum Avenione VII. Cal. Febr. Pontificatusnostri anno quinto. Jo, Senen.
Bulla plumbea Romanis pontificibus usitata funiculo pen-det bombycino rubri flavique coloris, in cujus parteantica legitur ; Clemens P. P. VI. aversa vero apo-stolorum Petri et Pauli facies exhibet interpositacruce, literis supra scriptis SP A. SPE.