Druckschrift 
1 (1834)
Entstehung
Seite
26
Einzelbild herunterladen
 

26

Sub anno Domini 1378. in die ascensionis Do-mini honorabilis vir dns. Joannes Slepekow com-putavit cum consiliariis, et decenter separatus estde eis, et procuravit anno sui regiminis duodecimcandelas cereas pro exequiis decedentium in eademuniversitate, et duas candelas mediocres pro com-munione infirmantium in universitate eadem, etpicturam ordinavit ad utrasque partas , cum hocvicum lapideum, quo exitur per valvam , et pro-curavit majus sigillum universitatis.

Anno Domini 1378. honorabilis vir dns. Hen-ricus de Stwolenka , baccalarius in decretis , permedium annum vicerector subrogatus a dno. doanneSlepekow fuit, in alio vero medio anno rector abuniversitate erat electus , qui et anno immediatesequenti iterum in rectorem concorditer, nullo con-tradicente , ex permissione statuti, quo cavetur,quod propter merita personae vel utilitatem uni-versitatis licite pro secundo anno potest, qui etfuit in rectorem electus , eligatur.

Ad perpetuam rei memoriam est sciendum,quod anno Domini 1383. circa finem mensis Martiihonorabilis vir Carolus Haquini, archidiaconusUpsalens. de regno Sweciae, tunc rector univer-sitatis juristarum studii Pragensis de consensu etconsilio consiliariorum suorum aedificari fecit no-vas scholas in curia universitatis praedictae prodecreto et lectionibus extraordinariis; et circascolas illas sub eodem tecto parari fecit unam