testatricis ac parentum et amicorum earundem singulis annis in dicta ecclesia sanctarum virgi-num perpetue facienda. Preterea prefata testatrix dedit et legavit vicariis in eadem ecclesiadecem marcas Coloniensis pagamenti cum quibus emere debeant redditus perpetuas pro memoriasua singulis annis facienda. Item eadem testatrix dedit et legavit domicelle Else do Zeynemantellum suum, appellatum bontmantel. Item voluit, quod prefati sui executores vendentmantellum suam cum vario appellato cleynspalt et illam pecuniam tradant domino Hcrmannoexecutori predicto, sic quod ipse dominus Hermannus exponere debeat illam pecuniam, ubi ipsatestatrix in vita sua duxit sibi deroonstrandum. Item eadem testatrix dedit et legavit Joliannifratri suo predicto unum vas argenteum pro parte deauratum dictum „Keyn". Item dicta tes-tatrix voluit, quod quatuor schale argentee ipsius cum crusibulo argenteo vendantur et quodilla pecunia distribuatur equaliter apud predicatores, Minores, Augustinenses, Carmelitas, Cruci-feros et Cartnsienses in Colonia. Item dicta testatrix commisit domicelle Margarete de Isen-burch sue executrice predicte, ut Gonegundim de AVesterburcli teneat suis in expensis. Superquibus omnibus et singulis premissis et ea tangentibus faciendis exequendis et adimplendisprefatis suis manuddelibus dat et confert mandatum speciale ac generalem amministracionemnecnon plenam et liberam presentibus potestatem, vult igitur et desiderat, ut lioc suum testa-mentum valeat iure testamenti seu eo iure, quo melius potest et debet, et si non iure testa-menti valeat, saltem iure codicillorum seu ratione cuiuslibet ultime voluntatis et prout quecumqueultima voluntas melius potest et debet subsistere et valere. Super premissis enim petivit a medicta testatrix sibi Aeri publicum instrumentum. Acta sunt hec in domo hab'.tationis dicte tes-. tatricis, in qua ad presens inhabitare consuevit sita infra emunitatem dicte ecclesie sanctarumvirginum sub anno, indictione, mense, die, hora et loco, quibus supra presentibus viris discretisdominis Johanne de Gluel rectore altaris sancte crucis in eadem ecclesia sanctarum virginum,Johanne de Synsich, altarista in conventu albarum dominarum Ooloniensium, Duregine do Goys-torp et Aleyde de AVevelichoven predictis testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.Et ego Theodericus dictus Brant de Wischel Coloniensis dyocesis publice imperiali auctoritateet cariae Coloniensis iuratus notai'ius antedictus premissis omnibus et singulis una cum preno-minatis testibus presens interfui ea vidi et audivi et in hanc publicam formam redegi meoquesigno consueto signavi vocatus ad hoe specialiter et rogatus in testimonium omnium premissorum.
Duss. Köln St. Ursula 116. Or. Perk. Not. acte.
N° 1031 1365. Oct. 25. Notarieele beschrijving van den inboedel van Isalda van Linnephe, in haarhuis opgemaakt. De executeuren vonden: Unum magnum lectum cum pulvinari et scharzeamblavei coloris; unum mantellum cum furra varea appellata „cleynspalt"; alium mantellum cumsua furratura varia; tertium mantellum cum furra appellata: bontgra; quartum mantellum cumfurra de caninis; quintum mantellum cum syndaco rubeo et ultimum cum syndaco virido;unum tapetum rubeum et scharzeam stripaticam; unam togam cum vario suffurato appellato:grabont; aliam togam furratam appellatam snitzelnit;
item unam aliam togam simplicem; unum pellicium appellatum merderen; septem paria lint-heaminum, tredecim mensalia, undecim manutergia; quatuor schalas argenteas, unum crusibu-lum, unum vas argentum appellatum keyn; quatuor cussinas cum syndaco et duos albos cumplumis; duo caldaria nigra; sex ellas ereas; sedecim scutellas stangneas, minores novem appel-latos dublicken; quatuor amphoras stangneas, duas vlescas stangneas, unum pelvim et
unum aquarium; quatuor decim cussinos unius arme, duas tabulas, unum cornu pendensin medio et unum caldarium album. Duss. Köln. S. Ursula 117. orig. perk.