422 INST RUMENTA. 1543.
imperatoris augusti anno sacrosancti Romani imperii XXIII. et sacrae eiusdem maiestatis fratris Ferdinandicaesaris regni Romani XII.
Noverint universi praesentis publici instrumenti tenorem et continentiam inspecturi, lecturi etaudituri, qualiter nobiles et egregii utriusque iuris candidati dominus Petrus a Naumarck Misnensis etdominus Matthaeus Rolinger Suevus etc. ambo scholastici Germani, generosorum, nobilium, venerabilium et 5studiosorum dominorum nohilissimae Germanicae nationis scholasticorum Bononiae agentium antiqui pro-curatores, considerantes ex re et utilitate nationis praedictae esse, ut inventarium omnium et quorumcunquebonorum mobilium et immobilium ad Germanicam nationem spectantium et pertinentium per me notariumpublicum infrascriptum fieret et conscriberetur, voluerunt, maxime cum per nobiles ac egregios viros dominumAdamum Verlieser et dominum Georgium Zolner im Brandt Bambergensem, ambo Francones Orientales, eius- 10dem nationis olim procuratores, quaedam bona, quae in inventario de anno M°. D°. XVI 0 . convecto" habentur,immutata b sint, ut eiusdem nationis utilitati consultum esset, ut scilicet vestimenta et ornatus, quibus in redivina facienda utimur, a tineis muribusque corrosa et vetustate consumpta, necnon libri cantus ex mem-branis obliterati et antiquitate dispuncti restaurarentur et reficerentur, iidem prospexerunt, que omnia bonaa M". CCC°. XI". (ut in ipsius nationis anualibus habetur) ad dictorum procuratorum magistratum duraverunt, 15videntes enim ex talibus rebus nihil aut parum utilitatis aut ornamenti nationi accedere, et nationis eiusdemconsensu ct auctoritate accedente, facta prius estimatione, vendiderunt et loco eorum nova emerunt et veterumquidom vcnditorum et novorum emptorum precium in eorundem procuratorum rationibus anni M°. I)°. XXX".est videre; insuper cum quedam supradicte nationi adiecta sint ex accessione cuiusdam haereditatis acprivilegiorum pcr supradictos procuratores a sacratissimo Carolo V. imperatore impetratorum necnon aliae" 20quaodam res ex argento confectarum a tum et unam spaleriam 3 sive tapesinum et aliarum, quae in antiquoinventario [anni] M". D°. XVI". non contiuentur, idcirco non absre praedictis dominis procuratoribus fore visumfuit, omuia et singula, mobilia et immobilia, dicte Germanicae natiouis bona spetiali quodam inventario superhis confecto inscribere et ea inibi specificare, quo plenius cognoscatur, quid proprii tam in bonis mobilibusquam immobilibus dicta uatio habeat, ut et sic omnium rerum posteros certiores reddendo contentiones et 25altercationes evitareutur, quas ex tali incertitudine rerum sepenumero de multis et variis rebus exortas essehinc inde in dictorum nationis annalibus iam dicti domini procuratores invenerunt. Quorum exemplumimitati et eiusdem rationibus commoti et inducti supradicti domini procuratores dominus Petrus et dominus. 217 r. Mattheus sunt, quod a superiorum dominorum procuratorum domini Adami et domiui Georgii * magistratustempore multas et quamplurimas venditiones et emptiones et bonorum permutationes ad baec usque tempora 30intercesisse" viderunt. Et imprimis centum librae Bononienses a domino Ludovico de Felesinis accepitnatio dicta, ut illas annue cuiusdam praestationis, quam incertam et sepissime maxima dificultate exactamcompererat, obligatione liberaret; postea in precium praedii cuiusdam a monialibus Sanctae Agnetis empti ex-pense et erogate sunt, ut est videre in rationibus dominorum procuratorum anni M". D°. XXXIII". Insupercentum librae Bononienses ex hereditate Ioannis Scoti olim bidelli nationis anno M°. D". XXIX". acceptas et 35precium turibuli argentei, quod comuni consensu nationis distractum est; natio eadem convertit et insumpsitin emptione predii vel possessionis magnifici domini et equitis Vincentii de Marescalchis, ut patet in calculodomini Gerardi Aquitaui Coloniensis et dornini Ottonis a Blomenthal Brandenburgensis anni M°.D°.XLI 0 . Porroa nobis dictae nationis procuratoribus praedium non solum illud, quod longo temporis spacio natio nostrapossedit, sed etiam quod a monialibus Sanctae Agnetis anno M°. D". XXXI". comparatum erat, multis de causis 40non tamen preter nationis consensum venditum est eoque precio aliud praedium longe commodius et utiliusolim providi viri domini Pauli Sublimani (quod dicti domini Vincentii de Marescalchis predio adiacet) mercatisumus, ut in nostris rationibus [anni] M°. D". XLII". est videre. Idcirco praedicti domini procuratores nonminori cura et diligentia inventarium omnium et quorumcunque rerum et bonorum inclyte in alrna Bono-
a si'c. b immutate A. 45