Druckschrift 
Acta nationis Germanicae Universitatis Bononiensis ex archetypis tabularii Malvezziani iussu Instituti Germanici Savignyani
Entstehung
Seite
302
Einzelbild herunterladen
 

ANNALES. 1531.

In die sanctae Catliarinae tutelaris nationis pro missaseptem Bolendinos et baiulo quattuor Bolendinos.

In die solenni nativitatis Domini pro tribus missisquatuordecim Bolendinos et baiulo tres Bolendinos5 et tres quatrenos.

Pro liostiis unum Bolendinum.

In die epiphaniae Domini pro missa septem Bolen-dinos, baiulo quatuor Bolendinos.

Notario pro iustrumento, quo potest ostendi legitima10 electio novorum dominorum procuratorum, decemBolendinos, et pro apparatu extructo eodem diein ecclesia in honorem eorundem procuratorum etbaiulis quatuordecim Bolendinos.

Rustico quod iuverit in ecclesia nostra cementarium15 in faciendis scamnis septem Bolendinos.

Monaclio, qui praeest ecclesiae nostrae, additi sunt,quod scamna in eadem ecclesia fecerit, ex nationispecuniis quinquaginta Bolendini.

20 Quae ad usum possessiunculae exposita sunt:

Pro trecentis perticis quinquaginta Bolendinos.

Pro viminibus tres Bolendinos et, duos quatrenos.

Pro quinquaginta cannis tres Bolendinos.

Pro centum fruticibus sex Bolendinos.

25 Rustico cuidam, quod colonum nostrum in ponendisfruticibus iuverit, septem Bolendinos.fol. 185 v. * Pro ficubus recentibus sex Bolendinos et quattuorquatrinos, quos domino Alexaudro de Magnanisdoctori, quod semel atque iterum nationi pro ob-30 tinendo a monialibus agello nostrae possessiunculaeadiacenti adiumento fuerit, dedimus.

Quoniam multos episcopos in natione nostra vidimuset nullum quicquid nacioni (ut statuta nostra vo-35 lunt) dedisse, aut quod fortasse non admouiti, autadmoniti, quia hortatores deerant, oblivioni tradi-derunt, videbatur ex re nationis esse, si eos, quosnoveramus, literis nostris noinine nationis com-moneremus:

40 Pro papyro et caera tres Bolendinos et tres quatre-nos, nam etiam debitoribus nationis fere omnibusa nobis scriptum est.

Pro binis literis describondis ad dominum cardinalemTridentinum et Thomam Marschavierum praefectiun45 domus eius in Tridento quinque Bolendinos.

Pro describendis literis episcopis Misnensi, Wratisla-viensi et Matheo de Iagau Brandenburgensi vigintiBolendinos.

Pro binis literis episcopo Augustensi, quarum alteris50 ei eam dignitatem assecutum gratulati sumus, al-teris, quod tam benigne nationis suae recordaridignatus sit, gratias egimus, octo Bolendinos.

Ab aliis neque responsum neque donum aliquod adnationem missum accepimus. Cardinalis Tridenti-nus forte propter occupationes hactenus distulit,tametsi iam semel in mandatis dederat, ut exIlieronymo Petz iuniore intelleximus, ut nationi 5quadraginta ducati mitterentur; quod quamobremhucusque dilatum sit, nescimus. Alii vero fortasseet ipsi propter locorum longinquitatem et mittendidifficultatem hactenus distulerunt. Speramus ta-men ab eis aliquid brevi nationem nostram con- 10secuturam.

Hae autem literae omnes, quae aut ad episcopos autad debitores nationis nomine a nobis scriptae sunt,per Hieronymum Petz negociatorem, civem Nurem-bergensem, sunt eis redditae, qui cum in his, tum 15etiam in aliis autea, ubicunque poterat nationigratificari, paratissimum se praebuit et gratiflcatusest. Propterea rogamus, ita ut aequum est, utnatio et successores nostri eum et suos commen-datos habeant, et, si daretur aliquando occasio de 20eo aut suis benemerendi, ei opera ac studio suone desint, ut illius exernplo etiam alii ad inser-viendum nationi excitentur et intlammentur.

Pro describendo archetypo nationis privilegii et sup-plicatione summo pontifici pro eodem privilegio 25confirmando et literis ad legatum imperatoris * et/oL18Gr.dominum Ambrosium de Gumppenbergk prothono-tarium apostolicum, quibus hoc negocium apuds mn m mn pontificem expediendum commisimus, qua-draginta septem Bolendinos et tres quatrenos de- 30dimus.

Pro lineatione matriculae et statutorum nationis octoBolendinos.

Pro describendis privilegiis et matriculis ad librumstatutorum nationis, episcoporum et doctorum ac 35eorum, qui hic obierunt etc., ita, ut nobis ab ante-cessoribus nostris antiquis procuratoribus fuit deeis indicatum, triginta sex Bolendinos et tres qua-trenos.

Pictori pro pingendis insigniis episcoporum et qua- 40rundam aliarum picturarum ad librum statutorumnostrorum viginti tres Bolendinos et tres quatrenos.

Pro symposio in electione novorum dominorumprocuratorum: 45

' Pro zuccharo unum scutum et octo Bolendinos.

Pro vino dulci viginti quinque Bolendinos. .

Pro celdonibus viginti quatuor Bolendinos.

Pro malvatico triginta duos Bolendinos.

Henrico Rigoni famulo nationis nostrae, nomine sa- 50larii eius annui decem librae, quae faciunt duosducatos Camerae et quiuquaginta duos Bolendinos.