Druckschrift 
Acta nationis Germanicae Universitatis Bononiensis ex archetypis tabularii Malvezziani iussu Instituti Germanici Savignyani
Entstehung
Seite
27
Einzelbild herunterladen
 

PRIVILEGIA. 27

vel excommunicari non possint per literas apostolicas 11011 facientes plenam et expressam ac cle verbo adverbum de indulto huiusmodi relationem. Nulli ergo omnino hominum licet hanc paginam nostrae abso-lutionis, approbationis, conlirmationis, adiectionis, suppletionis, decreti, erectionis, susceptionis, subiectionis,concessionis, indulti, mandati et erogationis infringere vel ei ausu temcrario contraire. Si quis autem lioc5 attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius noveritincursurum. Datum Rornae apud Sanctum Petrum, anno incarnationis dominicae M. D. LX, sexto calendasMaii, pontificatus nostri anno primo.

10 5.

,Decretum senatus Bononiensis, in quo privilec/ia et immunitates Germanicae nationi Bononiense gymnasiumadeunti conceduntur, s. d. n. Gregorii XIII. pont. max. auctoritate confirmatuml

Ex secunilo volumine malriculae (actorum fascic. 19 ) fol. 7 v * Typ. expr. in libello, cuius titulum supra posuimus, Bononiae, apud

Ioann. Rossium, 1576, et loc. cit. pag. 18.

15

Romae, apud S. Petrum, 8. Martii 1576.

Gregorius papa XIII. Ad perpetuam rei memoriam. Dum uberes fructus respicimus, quos de ca-

tholica fide bene sentientes litterarumque scientia praediti viri in agro Domini in dies proferunt, ac medi-

tamur, quam utilis et necessarius sit ipsarum litterarum usus ad homines, fugatis ignorantiae tenebris, in

20 via Domini clirigendos, illa libenter amplectimur, per quae vel amplissimae nationis Germanicae personis

illarum cognitionem adipiscendi occasio et commoditas subministratur. Verum ut haec in civitatc nostra

Bononiae, quae nobis est patrium solum ac quam inter caeteras civitates in visceribus gerimus charitatis,

feliciter sequantur, eo maior cura nos sollicitat. Veluti enim eius civitatis inter caeteras Italiae urbes ex-

cellentissima est conditio, sic ad eam ex inclyta Germanica natione conflucntes tanquam ad alumnam vir-

25 tutum prae caeteris privilegiis et gratiis convenit exornari. Nuper siquidem accepimus, dilectos filios

quaclraginta viros, status libertatis eiusdem civitatis Bononiae reformatores, perfecta nostra in Germanorum

nationem propensione adductos fuisse eam nationem in civitate praedicta eo, quo possent, officiorum et

honorum genere colendi et ornandi, ac ut eam voluntatem declararent, nostra in eo accedente auctoritate,

statuisse et decrevisse id, quod nullis adhuc exterarum nationum hominibus, qui Bononiense gymnasium

30 frequentarent, tributum fuit, prout in dicto decreto et statuto apparet, cuius tenorem de verbo ad verbum

inferius adscribi fecimus. Cum autem, quae a dictis quadraginta viris statuta sunt, ut praefertur, ad omni-

potentis Dei laudem, christianae reipublicae salutem ac fidem catholicam augendam praecipuumque eiusdem

nationis commodum pertineant, nos privilegiorum, immunitatum et exemptionum ipsis quadraginta viris

concessorum tenores praesentibus pro expressis habentes, ex certa nostra scientia statutum et decretum

35 huiusmodi apostolica auctoritate tenore praesentium approbamus et confirmamus, ac quibuscunque Germanis,

qui in dicta civitate rei litterariae operam dederint, eadem omnia privilegia, exemptiones, immunitates et

commoda quaecunque, quibus iidem quadraginta viri praedicti utuntur, potiuntur et gaudent, de novo,

quatenus opus sit, aliis privilegiis, exemptionibus, immunitatibus per quoscunque Romanos pontifices et

praesertim felicis recordationis Pium papam IV., praedecessores nostros, universitati scholarium Germanicae

40 nationis concessis, nihilominus salvis et illaesis remanentibus (exceptis tamen legitimandi ex illicito coitu

genitos aut alias defectum natalium patientes, et doctorandi, et creandi publicos notarios et tabelliones in

eiusdem praedecessoris litteris contentis, facultatibus) concedimus et impartimur. Per quas litteras idem

praedecessor inter alia voluit, universitatem seholarium dictae nationis sub sua et beati Petri protectione

esse, ac eiusdem universitatis scholarium nationis huiusmodi procuratores proximum post rectores univer-

45 sitatis Bononiensis ac episcopos et prothonotarios apostolicos tam in publicis quam in privatis actibus,

4*