20
PRIVILEGIA.
vocant, proximum post rectores universitatis et episcopos, principes, prothonotariosque apostolicos, locumtum in publicis tum in privatis actibus" teneant, quemadmodum haec omnia olim in usu habuerunt, etvetustate temporisque diuturnitate fuerunt corroborata; nec non ipsum collegium in nostri et imperii sacriprotectionem et salviguardiam recipere, praeterea procuratores illius palatinatus privilegio ornare, ipsisquearma ferendi, sicuti universitatis rector habet, ius et facultatem concedere et elargiri gratiosius dignaremur. 5Nos igitur huiusmodi supplicationi benignius annuentes, attendentes etiam, quod talia statuta iustissimis excausis sunt nata, et ut ampliori nostra munificentia laudabilium studiorum profectus opportune iuvetur,motu proprio, ex certa scientia, deliberate et consulto, auctoritate nostra Romano-Caesarea, praefatum col-legium scholarium iuris Germanicae nationis Bononiae approbantes, omnia et singula eorum supra narratastatuta et privilegia, quae longe retroactis annis laudabili consuetudine observata fuere, et tandem per 10successum vetustatemque temporum, tum insuper bellorum, tum civilium discordiarum causa deperditaconsumptaque extiterant, ratificamus, innovamus, confirmamus et de novo concedimus. Et insuper de sin-gulari nostrae benignitatis gratia prefatum collegium Germanicae nationis ac procuratores et scholasticosuna cum eorum bonis ac rebus Bononiae existentibus in specialem nostram et imperii sacri protectionem,tuicionem et salviguardiam recepimus et assumpsimus tenoreque praesentium assumimus et recipimus gra- 15tiosius, atque prefatos collegii Germanici procuratores pro tempore existentes, scilicet quo in officio sunt, utad munus suum procurationemque libentius obeundam insigniori ornamento alliciantur, motu proprio, excerta scientia, sano consilio et imperialis plenitudine potestatis, sacri Lateranensis palatii aulaeque nostraeet imperialis consistorii comites fecimus, creavimus, excepimus, nobilitavimus, extulimus, et tenore praesentiumfacimus, creamus, erigimus, nobilitamus et gratiose insignimus, decernentes et hoc imperiali statuentes edicto, 20ut ipsi inantea, quo tempore in predicto officio fuerint, omnibus privilegiis, iuribus, immunitatibus, hono-ribus, consuetudinibus et libertatibus frui debeant et gaudere, quibus Lateranensis palatii comites hactenusfreti sunt, seu quomodocumque b potiuntur consuetudine vel de iure, quodque possint et valeant facere etcreare notarios seu tabelliones et iudices ordinarios ac universis personis, quae dignae, abiles et idoneae sunt,notariatus seu tabellionatus et iudicatus ordinarii officium concedere et dare, et eos ac eorum quemlibet 25auctoritate imperiali de predictis per pennam et calamarium (prout moris est) investire, dum tamen adpracticam 0 et executionem abiles et idoneos invenerint, super quo eorum conscientias oneramus, dummodotamen ab ipsis notariis publicis seu tabellionibus et iudicibus ordinariis ab ipsis faciendis et creandis, utpraemittitur, et eorum quolibet, vice et nomine nostro ac sacri imperii, et pro ipso debitum fidelitatis re-cipiant corporale et proprium iuramentum in hunc, qui sequitur, modum; videlicet, quod erunt nobis et 30sacro Romano imperio et omnibus successoribus nostris Romanis imperatoribus et regibus legitime intrantibusiideles, nec unquam erunt in consilio, ubi nostrum periculum tractetur, sed bonum et saiutem nostram de-fendent et fideliter promovebunt, damna nostra pro sua possibilitate avertent; praeterea instrumenta tampublica quam privata, ultimas voluntates, quaecunque iudiciorum acta et omnia alia et singula, quae illis etcuilibet ipsorum ex debito dictorum officiorum fienda occurrerint vel scribenda, iuste, pure, fideliter, omni 35simulatione, falsitate, machinatione et dolo remotis, scribent, legent et facient, non attendendo odium, pe-cuniam, munera vel iavores, aut alias passiones. Scripturas vero, quas debebunt in publicam formam re-digere, in membranis mundis, non cartis abrasis neque papiriis, fideliter conscribent, facient atque dictabunt,causas hospitalium et miserabilium personarum, nec non pontes et stratas publicas pro viribus promovebunt;sententiasque et dicta testium, donec publicata fuerint et approbata, fideliter retinebunt, et omnia alia et 40singula recte et iuste facient, quae ad dicta officia quomodolibet pertinebunt consuetudine vel de iure,quodque huiusmodi notarii publici seu tabelliones et iudices ordinarii per ipsos creandi et faciendi possintper totum Romanum imperium et ubilibet terrarum facere, scribere et publicare contractus, instrumenta,
» actionibus. B. b quomodoque. A. c C orr. ex ,praticam'. A.
45