STATUTA. 15
dictorum procuratorum multae, magnae ac gravissimae contentiones, altercationes, odia et simultates passimhinc inde subortae sint, ac eo usque processerint, quod maximam communi nationi nostrae minarenturiacturam et ruinam, ne igitur peioribus vel gravioribus periculis ullus concedatur locus, opus certe quammaxime fuit, ut et tempori et rebus nationis nostrae aequanimiter succuratur consulaturque. Quapropter5 communi voto ac suffragiis omnium iam saepius dictae nationis nostrae scolarium et membrorum unanimiconsensu conclusum est, quod in posterum in praecedentia vel sessione procuratorum nationis nostrae taliset eiusmodi ordo observetur: quod si scilicet posthac duo procuratores a natione nostra de novo fuerintelecti, tunc volumus, ordinamus, statuimus atque disponimus, quod in publicis conventibus, actibus et in-strumentis primus locus primaque sessio illi decernatur et attribuatur, qui pro rnaiori annorum numero vel10 temporis spatio membrum et scolarem nationis nostrae egerit, hoc tarnen semper observato, ut uterqueplane eiusdem habeatur authoritatis et existimationis, ita ut niliil penitus inter eos vel officii vel potestatisconstituatur discriminis vel aliqua ponatur differentia. Si tamen contingeret, quod maioris status, dignitatisvel ordinis quidam cum tali, qui pro maiori tempore in natione nostra fuisset, eligeretur, tunc temporepriorem hortamur, ut alteri modestiae et civilitatis gratia cedere velit.