Druckschrift 
Acta nationis Germanicae Universitatis Bononiensis ex archetypis tabularii Malvezziani iussu Instituti Germanici Savignyani
Entstehung
Seite
9
Einzelbild herunterladen
 

STATUTA. g

J)e revocatione statutorum antiquorum et ut statuta bis in anno per procuratores legantur.

Officiose excusationi, quam ignorantie cecitate quidam pretendere satagunt, materiam precidentes,i revocamus atque cassamus omnia statuta, provisiones et ordinamenta hactenus per nationem nostram edita,5 et solum ea, que in hoc volumine continentur, * volumus nostre nationis fore statuta et inviolabiliter observari, fol. 7?.prout et sicut in eis continentur, precipientes et mandantes, ut singulis annis bis, in die videlicet epiphanieDomini procuratores summarie omnia statuta presenti volumine inserta, et in die penthecoste integraliterpublice per se vel per alios coram tota natione congregata perlegere debeant et teneantur.

10 De editione et correctione et mutatione statutorum, gratiis et dispensationibus contra illa.

Ne ea, que ad perpetuam et publicam utilitatem ordinata sunt, mutatione reprehensibili varientur, necob privatum comodum, que comune respiciunt, violentur, cum et in rebus novis constituendis evidens debeatutilitas apparere, statuimus, quod nostrae nationis statuta facta vel facienda vel ipsorum aliquod in totum vel15 in parte non possit tolli, corrigi vel mutari, vel peti dispensatio, gratia vel privilegium contra illa, nisi primosuper hoc petitione seu supplicatione per tres de natione seolares procuratoribus porrecta et per ipsos pro-curatores concorditer approbata, post triduum et non ante, convocata ad hoc natione per ipsos procuratores;et ea congregata, supplicatione ibi lecta, et saltem per duos de natione arenga et consilio precedentibus,quo facto partito cum fabis albis et nigris, si per totam nationem vel duas partes ipsius obtentum fuerit,

20 fiat dicta mutatio, remotio vel correctio, seu dispensatio, gratia vel privilegium concedatur. In novis automstatutis edendis vel faciendis additionibus ad antiqua satis sit, etiam non servata solemnitate predicta,maiorem partem nationis simul congregatae invicem concordare.

De arca nationis.

25

Postremo duximus statuendum, quod natio nostra capsam seu arcam habeat in ecclesia sancti Fridianivel ubi natio divina celebrari facit, que duabus diversis clavibus claudatur, quarum unam teneat unus exprocuratoribus, et alter aliarn. Et in dicta capsa sigillum et omnia bona nationis ad divinum cultumspectantia debent conservari. Statutorum liber et matricula penes procuratores, dum tamen diligentem30 curam habeant ne amittatur, remaneat. Possunt etiam procuratores communiter vel divisim quamlibet pe-cuniarum summam ad nationem spectantem, dummodo quinquaginta aureos non excedat, retinere et in finesui officii rationem de illa facere. .Quod si ad eam summam, quinquaginta videlicet aureorum, accesserit,ex tunc nationem convocare debent, ut ea summa in fixos, veros et perpetuos redditus nationis * vel in fol. 7 v.alium usum, prout toti nationi videbitur, expeudatur. Oneramus insuper procuratores, ut tempore pestis aut35 guerrariun capsam predictam, inclusis etiam libris, videlicet statutorum et matricula, cum ceteris rebusomnibus, super quibus inventarium facere teneantur, ad locum tutum, videlicet monasterium sancti Dominici,vel alium portari faciant, resque nationis, ut prefertur, capsa clausa et sigillata caute et solerter deponant.

De electione et officio et potestate procuratorum et iuramento per eos prestando.

40

Ad corporis integritatem et conservationem solidam opus est capite, cuius providentia et circum-spectione matura totum corpus salubriter gubernetur. Eapropter statuimus et ordinamus, quod singulisannis in die epiphanie a Domini assumantur de natione nostra Teutonicorum duo scolastici idonei, maiores

45 1 Ephiphanie. cod.

Acta nationis Germanicae. 2