Druckschrift 
Acta nationis Germanicae Universitatis Bononiensis ex archetypis tabularii Malvezziani iussu Instituti Germanici Savignyani
Entstehung
Seite
7
Einzelbild herunterladen
 

STATUTA. 7

De discordiis sopiendis inter scolares nationis nostre.

Cum apprime utile sit et honestum, ne contumelia seu imfamia dissencientium nationis nostre sco-lasticorum passim spargatur, nos quieti occurrere, iurgiorum amputare materiam, et scandalis obviare cupientes,5 prohibemus, ut nullus alium de natione ipsa scolarem pro quavis iniuria reali vel personali primo loco inius vocare aut coram quovis iudice accusare presumat, sed controversiam prius procuratoribus nationis ex-ponat; contrafatiens quadraginta Bologninos nationi applicandos solvat.

Sed quia pax et concordia duo sunt publicarum rerum * fundamenta dissensusque et contentio fol. 5plerumque dissolutionem gentis inducunt, nos discordiarum faces restinguere volentes, volumus et ordinamus,10 qui cum procuratoribus inter aliquos nationis nostre scolasticos controversiam seu discordiarum causas esseinnotuerit, illos adire, simultatis odiique suspitiones tollere studeant, nihilque quod ad eterne benivolentieamorisque conservationem pertinet obmittant. Quod si tales reconciliande gratie conditionem ambo diffugiuntnec ilecti possunt, iniuriam sibi illatam ut remittant compelli minime debeant. Si autem partes dissen-cientes coram procuratoribus aut arbitratoribus experiri controversiamque quam habent eorum iudicio sub-15 mittere malint, tunc quelibet pars unum ex natione scholarem eligat, et procuratores tertium superaddant,qui tamquam arbitratores seu amicabiles compositores spacio unius mensis a die nominationis ipsorum com-putando summarie de plano sine strepitu et figura iudicii, omni iuris solemnitate omissa, componere etpronuntiare debeant ipsam controversiam et discordiam dirimendo. Et quod dicti arbitratores vel maiorpars pronuntiaverit, partes efficaciter adimplere debeant cum effectu. Demum si alter eorum se censure20 procuratorum aut arbitratorum subicere paratus sit, alter vero recusat, is pertinatie penam luat et X Bo-logninos nationis fisco applicandos solvat.

Ut scolares creditoribus satisfaciant.

25 Qui negligit famam suam crudelis est; quam ob rem volumus, ut scolastici nationis nostre, qui

es alienum contraxerunt, antequam e Bononia alio se transferant, creditoribus suis citra controversiam satis-faciant. Sin autem prefati scolares nomina sua discedentes solvere minime curaverint et illorum creditoresad prefatos procuratores querelam facerent seu reclamaverint, extunc, si debitum liquet, ad eum, si eiuscopia haberi potest, alioquin ad eius parentes vel propinquos monitorie littere nomine tocius et sub sigillo30 nationis scribentur. Demum si contumaciter resistunt, ad superiores, post ulteriorem creditorum instantiam,prefatorum es alienum non dissolventium, cuiuscunque status sint aut quacunque prefulgeant dignitate,adhortatorie littere scribantur, ut actutum ad satisfactionem compellantur, ne ex noxia seu culpandanegligentia unius vel paucorum dispendium paciatur et incomodum frequens copia et multitudo bonorum.

35 De promovendis ad dignitatem episcopalem.

Cordi nobis est, et ad id nostrarum mentium sedulo destinavimus affectum, ut que salubriter fol. 6ordinamus in iugi maneant observantia, attendentes, quod pro divinorum celebratione, funeralibus exequiis,cereis aliisque ornamentis ad divinum cultum spectantibus sumptus et impense fiunt non mediocres: propte-40 rea etiam prisci et superiores nostri pro huiusmodi sumptibus erogandis quemlibet nationis nostre scholaremad studium Bononiense venientem pro qualibet marca reddituum propriorum in certa summa, dum inmatri-culari vellet, danda, gravarunt; prout in instrumento de ahno Domini millesimo ducentesimo confectoplenius continetur et antiqua testantur statuta. Nos tamen gravamen et contributionem huiusmodi pro-priorumque reddituum obventionumque taxationem relaxavimus, et pro inmatriculatione quid dare velit in45 cuiusque liberali arbitrio posuimus, ob hoc autem emolumenta decrescunt in diesque decrescere possunt.

G