\T
p r A e f a t i 0.
xxxix
Conradus Celtes, Christopliorus Longolius, lohannes Caesarius, Henricus Cornelius Agrippa, Rudolphus Agri-cola, Christophorus Kuppener, Crotus Rubianus, Ulricus de Hutten, Gregorius Haloander.
Ceterarum nationum Bononiae constitutarum acta perierunt. Quae qualia fuerint, qualisque ipsarumfuerit condicio, ex Germanicae Nationis exemplo facile animo informes.
Grates igitur agendae sunt maximae et Iosepho Mariae Malvezzi de 1 Medici comiti, qui haec Actaab instante exitio vindicavit, et eius heredibus, quorum summa liberalitate atque humanitate factum est, utea iam ad communem hominum doctorum usum in lucem proferantur.
Dabam Bononiae, Kal. Oct. 1887.
Carolus Malagola.