XXII
PRAEFATI 0.
noniam concursus non modo ex tota Italia, sed ex omnibus Europae regionibus; nam Odofredo auctoresaeculo tertio decimo scholarium numerus fuit decem milia, quarto decimo tredecim milia. In tanta multi-tudine sua sponte factum est, ut congregarentur singularum nationum homines ad res suas administrandasper commilitones ex popularium numero electos. Quarum sodalitatum, quae ipsae quoque appellabanturNationes, mutabantur saepius et numeri et nomina; initio quidem erant quattuordecim TJItramontanae ettres principales Citramontanae Universitatis. Illa constabat — id quod videmus ex documento anni 1265 —ex nationibus Gallicorum, Piccardorum, Burgundionum, Pictaviensium et his qui hoc anno aggregati erantYasconum, Turonum, Cenomanensium, Normanorum, Castellanorum, Ungarorum, Polonorum, Alemannorum,Yspanorum, Provincialium, Anglicorum (Annal. I fol. 1)". Eodem documento ab Universitate Ultramon-tanorum, quae die 11. mensis Martii in templum S. Proculi convenerat ad suum eligendum Rectorem, sta-tutum est, ut quotannis certus quidam Nationum numerus electores mitteret, qui Rectorem nominarent unacum scholaribus eius Nationis, ex qua eo anno esset eligendus; qui honor Nationi Germanicae contingebatquinto quoque anno. Alio autem documento anni 1306 statuitur, ut adulescentium inscribendorum respi-ciatur ipsa, ubi nati sint, patria, non locus, in quo habeant seclem atque domicilium (I. 3 v ) b . Ceterumsingulae nationes secundum sua privilegia ius habebant singulos vel binos nominandi Consiliarios, qui inter-essent Consilio Academico.
4. Tales igitur curn interesserint rationes inter Universitatem atque Nationes, ut ab his eligerenturnon modo Rector, cuius iurisdictioni subditi erant et scholares et professores, sed etiam Consiliarii, quorumerat Universitatis personam atque dignitatem iuste sustinere 0 , summa administrationis potestas fuisse putandaest penes Nationes, inter quas Natio Germanica illustrissima erat et frequentissima maximisque et amplissimisutebatur privilegiis.
Caput II. De constitutione Nationis Germanicae.
1. Egregia Studii Bononiensis fama brevi tempore multi scholares ut Bononiam adirent adductisunt; qui cum eas quas commemoravi Nationes constituissent, statim Germanica praeter ceteras florere coepit.Quamquam primum eius vestigium anno demum 1265 occurrit in documento illo supra laudato' 1 , unde in-tellegitur, quomodo iam antea fuerit constituta, ut ortam eam esse haut sane paullo ante appareat. Quodsiiam initio saeculi tertii decimi exstabat, grave eam fecisse detrimentum probabile est anno 1225, quoFridericus II. ira in Bononionses incensus omnibus, quos imperio suo tenebat, Studio illo interdixit, quoddecretum usque ad annum 1227 valuit. Florentissimas iam res declarant primae quas habemus rationes auni1289: uno enim illo anno 31 scholares aggregati sunt; itaque quoniam multos per annos tunc versabanturin Universitate, plus centenos Germanos scholares quotannis fuisse Bononiac credi potest, quae res ipsa quo-que argumento est, iarn aliquantum temporis constitutam fuisse Nationem Germauicam.
2. Primae leges Nationis, quae quidem ad nostram pervenerunt aetatem, latae sunt aimo 1497.Superiorum autem statutorum vestigia habemus in I. Annalium libro, unde et quo fere modo constituta fueritNatio saeculis tertio decimo et quarto decimo et statuta illa anni 1497 nihil esse nisi eorum quae iam anteafuerunt instaurationem cognoscimus. Quibus ex statutis nonnulla fuisse videntur iam ante annum 1289;eo enim anno Procuratores mentionem faciunt legis cuiusdaih quae insit in „principali nacionis statuto"
rJ-
" p. 347. 348. s p. 352. c Has omnes res fusius tractavi in opusculis meis: I Rettori delle Universitd
dello Studio Bolognese et I Rettori nelf antico Studio e nella moderna Universitu di Bologna Note storiche e catalogo, hoc eodemanno editis. d p. 347.