PRAEFATIO. XIX
circumscriptum est: „S. Friderici dc Zolr cii" (= clerici). Postea, anno 1325, rector ecclcsiae Pfullingensisfactus inde ab anno 1328 commemoratur ut „vicedoininus ecclesie Augustensis", — „vitztum des gotzhusze Ogspurch" [Yitzthum des Gotteshauses zu Augsburg]. Plura de hoc comite invenies in libro qui inscri-bitur: Stillfried und Maercker, Hohenzollernsche Forschungen, I p. 175 sq. Iliem supremum videtur obiisseante annum 1362. — Eorum etiam, qui Fridericum Bononiam comitati sunt, maxima pars potest investi-gari. Nam quamquam Friderici Sclienk nulia adhuc exstant testimonia, quoniam, qui in Monum. Zollcr.ad annum 1404 commemoratur, 11011 potcst idem esse qui anno 1310 Bononiense adiit Studium, tamenWalteri Schenk nomen saepius legitur; ex iilis enim, qui vocantur Schenken von Andeck, Schcnken vonNeuenzell, Schenken von Stauflenberg, Schenken von Zell, suos quaeque domus habet Walteros. Eius vero,Bononiae qui versatus est, mentio fit in documento de 10. April. a. 1313 supra laudato una cum Fridericode Zollern fideiussoris loco sub nomine: „Walther der Schenk". — Wernherus autem, rector ecclesie inGuscelringlie, adiunctus est comiti adulescentulo ut domus officialis longo tempore probatus. Primum is indocumento de 1. Mai. a. 1296 (cf. Monum. Zoller. I no. 236), quo Fridericus, comes de Zolr, „eques" ille,praedium venditum indicat, testis munere fungitur his verbis: „Wernher der schriber von Zolr, der disenbrief geschriben hat". Deinde in documento iam laudato de 13. Sextil. a. 1298 significatur item inter testesplenissime sic: „Wernherus notarius prefati comitis de Zolre, rector ecclesie in Gossolvingen". Nomen igiturquod legitur in annalibus „Guscelringhe", dnmmodo emeudetur in „Guscelvinghe", idem esse atquo Gossol-vingen in documento anni 1298 nominatum apparet; est vicus qui hodie nomiuatur Gausselfingen in prin-cipatu Hohenzollern-Hechingen situs.
Alterum etiam addo exemplum commentariorum. De Iohanne de Bucli ad aunum 1305 (pag. 58,21)relatum est: „Item dominus Iohannes de Buch XVI solidos". De hoc clarissimo iuris cousulto Marchicoquotquot 1 scripserunt, et ipsi sibi persuasuerunt et omnibus probaverunt in Italia eum imbutum esse legumscientia atque peritia, quamquam certa testimonia adhuc praesto non fuerunt. Verum autem illos con-iectura assecutos esse iam coufirmatur Annalium hoc brevi testimonio, ut iuris Romani et Canonici inglossa, qua instruxit loh. de Buch libros qui inscribuntur „Sachsenspiegel" et „Richtsteig", saepius adhibitiusum repetendum esse appareat ab illis studiis Bononiensibus.
In Indice personarum nomina a geographicis non visum est disiungere. Qua nominum permixtionesummam praeberi quaerentibus commoditatem persuasit mihi Georgius Waitz, quocum dc hac quoque remultis ante annis disputavi.
Geographicorum nominum formas omnes, quae hodie aut eaedem aut simillimae usurpantur, retinui;formae nostra aetate vulgatae inclinatis litteris sunt scriptae. — Neque vero omnes congessi nominum variasformas, sed ex compluribus simillimis unam solam posui. — Ea loca, quae ubi sita essent definiri nonpoterat, bis enumeravi: forma, quae hodie eis respondere videtur, litteris inclinatis expressa legitur, codicisautem forma litteris erectis. — In universum explicantur locorum nomina ipsius codicis verbis; dioeceses incodice significatae ne in indice quidem omissae sunt. — Ad situm locorum accuratius definiendum adhibuiregni Borussici eas partes quas vocant Regierungsbezirke, ceterarum Germaniae civitatum eas quas appellantProvinzen vel Kreise, Helvetiorum denique Cantons. — Territorii solum nomen additum est eis locis, quorumnomina bis vel saepius in eodem inveniuntur territorio. — Raro oppidula „prope" aliquod maius oppidumsita esse dixi. — Ad personarum nomina explicanda plerumque ipsis usus sum codicis verbis; praenomina
i) K. F. Kloden, Ueber den Verfasser der niedersachsischen (Buchschen) Glosse zum Sachsenspiegel und des Richt-steiges. Miirkische Forschungen II. 1843. p. 242 — 297. — Steffenhagen, Allgem. Deutsche Biographie III. p. 463. —Stobbe, 1. c. I. p. 376sqq. — Stintzing, 1. c. I. p. 10. — Homeyer, Sachsenspiegel 1861. p. 32sqq.
C*