PRAEFATIO. XVII
hominibus relata sunt. In extremo volumine (fol. 97) exstat exemplar diplomatis a Carolo Quinto anno1530 dati.
Maioris pretii quam reliqna pars huius voluminis est Matricula annorum 1289 — 1562, quamvis situsque ad annum 1560 eadem scripta manu, id est, exscripta — id quod statim demonstrabitur — exAnnalium codice A. Praeter quem codicem librarius aliud quoddam exemplar adhibuisse videtur, nescio anilla quae nominantur „concepta", unde Annales quotannis in codicem suum membraneum referebantur (cf.p. XIII); inveniuntur enim in Matricula multa praeuomina perscripta, quorurn in Annalibus legitur primatantum littera. Itaque curn suam quandam habeat auctoritatem dignaque sit quae respiciatur nonnumquam,— nam locorum etiam nomina saepissime variis modis scribuntur — omnia adnotavi in margine, quaein Matricula aliter scripta leguntur atque in codice A, cuius scripturam in ipso textu secutus sum. Inuniversum huius Matricularum voluminis, quo continentur nomina tantum scholarium recens inscriptorumcum stipendio uniuscuiusque, simplicior est ratio scribendi et verba et nomina quam Annalium.
Fluxisse autem Matriculam B ex Annalium volumine A efficitur haut paucis locis, quibus id quo-que demonstratur ab homine satis simplici eam transscriptam esse. Cuius rei ut aliquot afferam exempla,fol. 30 (p. 55,31) habet A Castello ex Castallo ita correctum, ut infra alteram litteram a puuctum positum,supra littera e scripta sit (Castallo); B praebet: Casteallo; — fol. 28 v (p. 50,10) habetA: Vrowenfelt; vrhaut absimilia sunt litteris ox; B igitur: Oxowenfelt; — foi. 27 (p. 44,29) scriptum est in A: Bur. de Rinti;et uncus litterae r et punctum post r positum admodum crassa sunt, ut primo obtutu littera n videaturesse descripta; pro praepositione „de" scripsit librarius ct; iianc notam solvit, qui Matriculam transscripsit,in syllabam „dus" earnque cum Bun litteris, quas legere sibi visus est, ita coniunxit, ut exstiterit nomenadmodum perversum: Bundus Rinti; — fol. 32 (pag. 64,29. 30) versibus continuis exstant nomina: Ber-tholdus de Rynnowe et Heinricus de Ivyrchkowe, quae librarius Matriculae ,B contraxit in unum nomen:Bertoldus de Kirkowe. Deinde ratio anni 1325 in A non ibi invenitur ubi exspectatur, inter rationes scil.annorum 1324 et 1326, sed errore quodam suo loco omissa postea est inserta instrumentis quae exstantfol. 7 V ; Matriculae librarius, cum nullam inveniret rationem, neminem omnino illo anno adscriptum esse Na-tioni opinatus adnotavit: „Anno Domini MCCCXXV dominis Walthero de Chlingen et Friderico de Creuz-bach Pataviensis diocesis electis procuratoribus nulli inscripti reperiuntur". Saepe Matriculae errores talessunt, ut videatur librarius non ipse inspexisse fontem suum, sed scripsisse dictantis alicuius verba, nec rarovidetur non posuisse, quod ille dictabat, sed quod ipse sibi videbatur audire; explicantur certe lioc modofacillime errores quidam, quos vix aliter expedias, ut in Matricula exarata sunt „SaIlensis" et „Ertfordia"pro Annalium nominibus quae sunt: „Basiliensis" et „Hervordia". Itaque in universum cautione atqueconsilio opus est hoc in codice adhibendo, cuius sane magni est pretii ea pars, qua continentur anni1558—1562, de quibus in A nihil exstat.
De instrumentis, quae in huius libri quartam partem congessimus, nihil est quod addam, quoniamhausta sunt ex uno illo Annalium volumine, de quo quam accuratissime exposuimus.
Iluius editionis de ratione praemittenda videntur haec. Codices manu scriptos librosque Privilegiorum § 3.typis expressos exscripsit Carolus Malagola, v. d., exceptis eis tantum quae de annis 1558—1562 exstant inMatricularum volumine a memet ipso exscripta. Quod cum Malagola perfecisset, Iohannes Malvezzi de'Medici comes, qua est liberalitate atque benignitate, totam suam Actorum collectionem huc transmisit, Itaqueipsa illa acta in tabulario regio Borussico deposita accurate contuli cum apographis illis additaque ex Matri-Acta nationis Germanicae. C