Druckschrift 
Acta nationis Germanicae Universitatis Bononiensis ex archetypis tabularii Malvezziani iussu Instituti Germanici Savignyani
Entstehung
Seite
XV
Einzelbild herunterladen
 

XV

cum aliis facultatibus fatorum inviclia armorumque pericula eripueruut vix tercentum annorum documentanobis reliqua sunt, quae ipsa quoque prope perierant, si opera atque inclustria praefati procuratoris nostridefuisset. Quo maior nobis adhibenda cura est, ut ab eiusmodi periculis ac iacturis reliquias istas caeteras-que res nostras in posterum vindicare possimus. Uncle cum albi nostri tabellae iam acl finom usque de-ductae expletaequc essent, maiorum nostrorum instituto exemploquo novum lioc volumen reverendissimi at-que illustrissimi principis ac domini domini Ottonis cardinalis Augustani 1 etc., patroni nostri dignissimi,liberali munificentia paratum eidem rei illico dicavimus, ne aliqua temporis intermissione perpetui illius stiliordo impediretur interrumpereturve. Atque cum multa in priori libro vetustate quasi obliterata essent, utpropc legi quirent, veriti, ne accedente tempore penitus exolescerent, communi nationis nostrae consilio abinitio usque prius album in praesentem liunc codicem transcribendum esse decrevimus, quod ut commodiusordinatiusque succederet acceptorum expensorumque rationes, quae ante albo coniunctae erant, in praesentiaseparavimus oique rei peculiarem librum assignavimus. In hoc vero codice praeter noviciorum nomina, pro-curatorum pro tempore agentium mentione succincte praemissa conscribatur nihil eumque modum a posterisquoque nostris diligenter observari cupimus, quascunque adnotationes, signaturas, inductiones, picturasalteriusve generis appendices (ut in priori codice ex depravato quorundam usu factitatum est,) inhibentes.Praeterquam enim quod librorum venustas decusque corrumpitur levitasque autorum exinde deprehenditur,maiestatem praeterea autoritatemque Nationis nostrae liaec dedecere arbitramur, proinde quemlibet confoe-doratorum nostrorum hac in re honoris collegii ac suae modestiae memorem futurum speramus, temerariosvero transgressores debitae obedientiae religionisque praestitae admouemus. Hanc itaque operam curamquenostram ex qua decet animi integritate ac promptitudine excipite vosque imitatores in hoc 11011 tam nostrumquam maiorum nostrorum fidoles atque diligentes ostendite. Quo fiet, ut nostrum hoc studium posteris vestrisgratissimum vobis ad nominis vestri perpctuam recordationem quam honorificentissimum sit futurum. Lectaet approbata in congregatione a collegii nostri proceribus."

Sequuntur fol. 9 et 12 haec fragmenta Matriculae cardinalium et archiepiscoporum Nationiadscriptorum:

„Reverendissimus et illustrissimus princeps dominus dominus Nicolaus de Cussa Treverensis diocesiset sacrosanctae Romanae ecclesiae tituli Sancti Petri ad vincula praesbiter cardinalis, episcopus Brixinensis,vir in divinis scripturis eruditissimus et theologorum suo tempore facile princeps; iuris peritissimus ac inhumanis literis egregie doctus, philosophus, rhetor ac mathematicus celeberrimus, trium linguarum haebraicae,graecae et latinae peritus, qui in Germaniam legatus missus multa pro rcformatione ecclesiae fecit et prae-clara volumina scripsit, de quibus infra ubi de doctis viris dicetur. Anno M CCCC XXXVII 2 .

Reverendissimus et illustrissimus princeps dominus dominus Petrus de Schawenberg sacrosanctae Ro-manae ecclesiae eardinalis, episcopus Augustensis. Anno M CCCCXIX 3 .

Reverendissimus et illustrissimus princeps dominus dominjis Melchior de Meckow sacrosanctae Ro-manae ecclesiae cardinalis etc., episcopus Brixinensis. Anno M CCCC LIX 4 .

Reverendissimus et illustrissimus princeps dominus dominus Bernardus ex nobili familia de Glesssacrosanctae Romanae ecclesiae tituli Sancti Stephani in Ceiio monte praesbiter cardinalis, episcopus Tri-dentinus et Brixinensis, maior cancellarius regni Bohaemiae etc. Anno M 1) IIII'.

Reverendissimus et illustrissimus princeps dominus dominus Christophorus ex baronibus Madruciisacrosanctae Romanae ecclesiae tituli Sancti Caesarii in Palatio praesbiter cardinalis, episcopus Tridentinus

') Otto Truchsess a AValdburg, episcopus Augustanus, 1543, Jlaii 10— 1573, April 2. Cf. p. 310,39.p. 183,38. 3 ) Cf. p. 170,28. 4 ) Cf. p. 204,1. 5 ) Cf. p. 264,37.