92
XXXIII.
Leopoldus divina favente dementia electus Romanorum Im-perator Semper Augustus ac Germaniae. Hungariae, Bohemiae,Dalmatiae, Croatiae, Slavoniae etc. Rex, Archidux Austriae, DuxBurgundiae, Brabantiae, Styriae, Carinthiae, Carniolae etc: Marchio,Moraviae, Dux Luxemburgiae ac superioris et inferioris Silesiae,Wirtembergae et Teckae, Princeps Sueviae, Comes Habspurgi, Ty-rolis, Ferretis, Kyburgi et Goritiae, Landgravius Alsatiae, MarchioSacri Romani Imperii Burgoviae ac superioris et inferioris Lusa-tiae Dominus Marchiae Slavonicae Portus Naonis et Salinarum.
Nostro et Sacri Romani Imperii fideli dilecto Georgio Matthaeode Roevers Juris Consulto gratiam Nostram Caesaream et omne bonum.
Quandoquidem nihil reperitur inter mortales excelsius Impe-ratoria Majestate et celsitudine quam Deus ter optimus maximusvel inde etiam coeteris humanis dignitatibus praeeminere voluit,ut larga luce micantissimis quasi radiis terrarum orbem et com-missum sibi Imperium collustret, par utique est, ut Nos Divinavoluntate atque Providentia ad summum liujus dignitatis fastigiumevecti Liberalitatis et beneficentiae Nostrae radios in universosfideles Nostros, potissimum vero eos, qui de Divis praedecessoribusNostris Romanoruin Imperatoribus et inelyta Domo Nostra Austriacaatque adeo de Nobis ac Sacro Romano Imperio bene meriti sunt,quosque cum familiae antiquitas et majorum merita, tum virtusetiam propria prudentia et integritas prae coeteris conspicuos etcommendatios reddunt effundamus, quo et ipsi| virtute sua con-dignos honores se adeptos esse intelllgant.
Edocti itaque probationibus luculentis, Georgi Mattliaee deRoevers, te Francisco de Roevers et Christina Catharina de Matthysparentibus legitime natum ex familia de Roevers, ex urbe Graviensiin Brabantia, nunc sub foederati Belgii imperio, oriunda et iamin Civitate Leodiensi degente, genus tuum dueere et tarn ex pa-terno quam materno latere avos et proavos ut et Affines nume-rare, qui Ecclesiastica aeque ac Saeculari dignitate imprimis veroreligione orthodoxa |: cuius amore et honores et officia et fortunasin priori saeculo contempserunt :| tum fide, devotione et obsequiiserga Divos olim Carolum. Y. Imperatorem et Philippum II RegemCatholicum Augustamque Dornum Nostram celebres, tum EquestrisNobilitatis decore ornati, matrimoniorumque foederibus et con-junctionibus Nobilium familiarum feliciter innexi de modo dictisaliisque Praedecessoribus Nostris Romanorum Imperatoribus, necnon Augusta Domo Nostra Nobisque et Principibus Leodiensibus