Druckschrift 
2 (1923) 1608 - 1625
Entstehung
Seite
254
Einzelbild herunterladen
 

254

Althusius 1 ) syndicus, et Dinklagius 2 ) quatuorvir: qui idquod actum in suramo silentio tenent Mansfeldiei rapones 3 )primarii per totam haue hyemem obsidionem civitatis Emb-danae gesserunt in ore et etiamnum gerunt. An civitasomnem vim et insidias evadet tempus docebit. Vestii siquid tentetur immunes ab eo se volent prorsus. Mihi quidde eo insederit, nunc silentio involvo; alias tarnen tibi ex-plicabo. Memineris saltem, quod in literis id aliquandoattigerim, utut sit. Nonne adhuc, ut olim tempore Oiceronis,iniustitiae duo genera sunt; unum eorum qui inferunt,alterum eorum qui ab iis, quibus infertur, si possint, nonpropulsant iniuriamV erit, atque ita erit, ut qui non defenditnee obsistit, si potest, iniuriae, tarn sit in vitio, quam siparentes aut patriam aut socios deserit, ut idem Cic. off. I.Sed latius alias. Ego interim in eo statu res nostras collo-catas video, ut qui pretiosiora sua ad vos transferat, nonpossit inter timidos et insipientes haberi, si modo sciat quaeheri neseivi. Velim ut primo quoque die de eo sententiamtuam mihi explices. Comes 4 ) nuper apud Embdanos collo-quium quaesivit et conventum, in quo de modo nos hberandiageretur, sed recusarunt illi consilium cum eo iniie ullum,priusquam facilem se praebuisset in his:

I. ut dicasterio sedes in civitate hac constitueretur:

II. ut is, et qui eum in regimine secuturi essent, semperin initio iuramento corporali se ad aecuratam transactionumnostrarum observantiam adstringerent:

III. ut libera esset civitas ab eius imperio, quandotransactionibus adversum quid moliretur:

IV. ut salvum conduetum pro navigaturis in Hispaniamconciliaret literis maiinis Embdensiuin, ita ut ad damnireparationem teneatur, si quid navigantibus contra eas aeeidat.

1 ) Johannes Althusius; vgl. oben passim.

2 ) Dincklage, Mitglied der Regierung von Emden.

3 ) Die Mansfelder Truppen haben von 1622 bis 1624 furchtbar inOstfriesland gehaust, so daß diese Zeit in diesem Lande immer intrauriger Erinnerung geblieben ist. Ausführlich darüber Onno Klopp, III,S. 245 flg.

4 ) Seit dem Ende des zwölfjährigen Bestandes waren neueZwistigkeiten entstanden zwischen dem Grafen Enno und der StadtEmden; die Spanier hatten wie im Jahre 1607 Emder Schiffe angehalten,wofür Emden den Grafen verantwortlich machte. Es versteht sich,daß die Stadt aufs neue die Hilfe der General-Staaten anrief Zu einemneuen Bruche kam es jedoch nicht, da die Mansfeidischen Greuel jedeandere Frage beiseite schoben. Vgl. Onno Klopp, III, S. 248 flg.