Druckschrift 
2 (1923) 1608 - 1625
Entstehung
Seite
226
Einzelbild herunterladen
 

226

pectum adducere satagit. Dissimillimus ingonio collegae

nostri, ad quem id scripsit, qui advenienti D. Gomaro*) ob

aetatem, doctrinam, verum usum, in ecclesiam merita ultro

in omnibus cessit, de hora lectionis, de lectionum materia

et similibus sponte libenterque nemine etiam submonente

gratificatus est, atque hoc facturum se iam ante apud collegas

erat professus. 2 ) Frater vester(?) 3 ) cum nuper apud nos esset,

et copiam a nobis sibi fieri peteret disputandi publice sine

praeside, affirmavit in senatu nostro academico praesentibus

duobus curatoribus, se hoc idem quod heic peteret potuisse

Franekerae impetrare, sed causas habuisse cur liollet: quod

ut postea comperimus, cum veritate pugnavit e diametro.

Causas vero, cur id facere Franekerae noluisset, privatim

apud collegas quosdam nostros praetexuit, quod a Sibrando

fratris sui inimico, et ab iis qui Sibrando amici essent nollet

quicquam petere. Responsum a nobis tulit, non licere nobis

id ei per leges academiae nostrae concedere. Quod cum

eura turbaret, hoc concessuros nos illi promisimus, ut dis-

putaret praeside quidem superiorem cathedrae pai tem tenente,

sed tacituro, si ipse suo Marte tueri theses et obiecta refellere

posset. Quod vix tandem recepit, non sine quaestu de

iniquitate nostra. Interea vero dum theses disputandae ex-

cudebantur, incidit in officina typographica in filium meuin

natu maiorem, 4 ) quem non norat; cumque forte tantum vini

bibisset apud conterraneum suum heic stipendia merentom,

ut dissimulare animi sensa non posset, praesentibus operis

in officina laborantibus, coepit queri, ob inimicitiam cum

fratre professores plerosque sibi quoque iniquos esse, atque

icleo petitionem suam non admisisse: imprimis vero ac

nominatim in D. Mulerium 5 ) et me stomachatus est, et nos

fratris eius inimicos esse affirmavit, propterea quod cum

D. Sibrando amicitiam coleremus, et cum aliis, qui Sibrandi

') Gomarus, 1563—1641, war seit 1587 Prediger in Frankfurt a. M ,seit 1594 Professor in Leiden. Sein theologischer Streit mit Arminiusist bekannt genug. Als zu dessen Nachfolger 1611 Vorstius ernanntwurde, nahm er seine Entlassung. Er wurde dann Prediger und Pro-fessor in Middelburg, 1614 in Saumur. 1618 wurde er in Groning™ 1ernannt; liier hat er bis zu seinem Tode das Professorat bekleidet.Vgl. Jonckbloet, Gedenkboek II, S. 13 flg.

2 ) Der für Gomarus so freundliche Kollcga muß der jungeRavensperger gewesen sein.

3 ) Jacobus Maccovius ist 24. September 1618 ins Album eingetragen.*) Wossel Emmius.

B ) Vgl. den vorigen Brief.