165Exempla de Coniugiis.riensis dissuasit, eò quod ob dissolutionem membrorum ad nouas paenas non sufficerent viribus,sed solus Adrianus integer ad has robore esset. Expoliant ergò cum vestibus, & tectum ad verendsub ligaculo, ferrentemque suis manibus eculeum sistunt Tyranno. Euntique martyres dixere: MactoAdriane noua ista tua à Deo tibi impertita dignitate martyrii: vide ne hanc metu poenarum, velfraude diaboli deperdas: neque destitit vxor piisverbis eum monere. At Tyrannus dixit Adriano:permanes in insania & vis malè exire ab hac vita?Adrianus respondit: iam dixi tibi, me ab insaniarecessisse, & ideò paratus sum hanc vitam profun-dere. Tyrannus non ferens Deos suos sperni ius-sit eum lignis contundi, & dici, ne blasphemet, A-drianus ait: Si ego sic crucior, qui blasphemo eos,qui non sunt, quae tibi ferenda sunt cruciamente,qui Deum viuum & verum blasphemas? Ma-ximianus ait: Haec verba ab illis impostoribusdidicisti. Adrianus ait: Cur tu illos impostoresvocas, qui duces nobis sunt ad vitam aeternam?Vos potius estis seductores, qui homines in perdi-tionis laqueos inducitis. Interim Natalia & mar-tyres cognita prima eius plaga Dominum pro eorogarunt. At maximianus iubet eum à quatuorcaedi lictoribus magnis sustibus. Tum Adrianus, quanto, inquit, plura adhibes tormenta, tan-to mihi plures conficis victorias. Quae dicta& responsa sunt vtrimque, ea Natalia gratulabun-da martyribus narrauit: deinde ventre eius ver-berato vsque ad viscerum effluxum nouishoro-N
Adria-nui ex-anima-tur.