Druckschrift 
Speculum vitae, vel status coniugalis sive memorabilia exempla plurium sanctorum ... ex editis ss. rebus gestis
Entstehung
Seite
91
Einzelbild herunterladen
 

Exempli de Coniugiis. de abſente inimica per acida colloquia crude-litas exhalatur odiorum, nihil tamen alteri de al-tera proderet, nisi quod ad eas reconciliandas vatleret. Paruum hoc bonum mihi videretur, nisiturbas innumerabiles tristis experirer, nescio quahorrenda pestilentia peccatorum latissimè perna-gante, non solum iratorum inimicorum iratis ini-micis prodere, sed etiam quae non dicta sunt, addere. cum contrà animo humano parum eſſe de-beat, inimicitias hominum nec exagitare, nec au-gere malè loquendo, nisi eas etiam extinguere be.ne loquendo studuerit, qualis illa erat docentete magistro intimo in schola pectoris. Deniqueetiam virum sunni in extrema vita temporali lu-crata est tibi, nec in eo iam fideli planxit, quod innondum fideli tolerauerat. Erat etiam serua ser-uorum tuorum. Quisquis enim eorum nouerateam, multum in ea laudabat & honorabat, &diligebat te: quia sentiebat praesentiam tuam incorde eius, sanctae conuersationis fructibus testibus. Fuerat enim eius viri vxor, mutuam vicemparentibus reddiderat, domum suam piè tracta-uerat, in operibus bonis testimonium habebat.Nutrierat filios toties eos parturiens, quoties abste deuiare cernebat. Postremò nobis omnibusDomine, qui ex munere tuo sinis loqui seruistuis, qui ante dormitionem eius in te iam conso-ciati viuebamus, percepta gratia baptismi tui, itàcuram gessit, quasi omnes genuisset: ità seruiuitquasi ab omnibus genita esset. Imminente autemdie, quo ex hac vita erat exitura, colloquebamurloli

Virtussinequere.