Druckschrift 
Speculum vitae, vel status coniugalis sive memorabilia exempla plurium sanctorum ... ex editis ss. rebus gestis
Entstehung
Seite
39
Einzelbild herunterladen
 

Exempla de Coniugiis.lus vir aut mulier ad Imperatorem aut Imperatri-cem operto capite accederet. Ipsa verò legem nihilcurans velata accessit non Tyrannorum mores, sedPaulli legem maximè dicens oportere conseruare,qui non sinit mulieres nudo capite incedere. Sedneque vestem voluit mutare, neque pannos, etsi id multi suaderent: quibus dicebat: meis me vestibus indui,quomodo eas exuam? vnde ingressa in regiam, neintuitu quidem digna iudicans, quae apud alios inadmiratione sunt, praeteribat. Ingressis augustamox assurrexit, & beneuolis verbis ad proximumconsessum: ecepit vestitus mirata ruditatem: & con-uocatis suis Milanam affata, ô quam rem nunc in-tucor, dixit, Te iam pridem quidem Diuinam essemulierem audiui, nunc verò etiam video, beatatu à Deo beatitudinem iure consecuta: quae qui-dem è throno aureo consurgens inter ample-xum admirans dicebat. Promittenti dein se deSeuero paenas sumpturam dixit Melana: Tutiusnobis iniuriam pati, ne vindictae studio contra illud faciamus, cum quis te percusserit in aliam ma-xillam, praebe illi & alteram: & voluntati tuaecompensatio a ffluens respondebit, nobis sat esto,damna praescindi, nec nostra quidem id caussa. sedinopum, ne beneficentia frustrarentur: & quidempæna Seuero condonata, ipſis verò facultas ven-dendarum possessionum concessa, praediorumquein Italia, Sicilia, Hispania & Britannia non paucorum, pro quibus emptores promptè studioImperatorum pretium exoluebant. Post haecsine numere accepto honorificè cum comitatuBunu-E 4