Druckschrift 
Speculum vitae, vel status coniugalis sive memorabilia exempla plurium sanctorum ... ex editis ss. rebus gestis
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

De fructu historia sanctorum.Ex Prologp SS. Martyrum TauricorumSur. Tom.7.20. Nou. per D.Ambrosium.Artyt cum patitur non sibi tantum pati-tur, sed & ciuibus. Sibi enim patitur adpraemium, ciuibus ad exemplum. Sibi patitur adrequiem, ciuibus ad salutem. Exemplo enim eo-rum didicimus Christo credere, didicimus contu-meliis vitam æternam quaerere, mortem didici-mus non timere. Videte ergò, quid Martyribusdebeamus, in quo alter tortus est, vt alter salua-retur. Beati igitur martyres nec sibi vixeruntnec sibi sunt mortui. Exemplum enim nobis re-liquerunt bene viuendo conuersationis, toleran-do fortiter passionis. Nam ideò Dominus per to-tum mundum diuersis in locis pati martyresvoluit, vt tanquam idonei testes nos praesentiquodam fidei exemplo suae confessionis vrgerent, vt humana fragilitas, quae praedicationis Do-minicae auditu longiore vix credit, vel praesen-ti oculorum testimonio martyriocrederet beatorum.Ex