Druckschrift 
Vita D. Thomae Aquinatis
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

Ingenio caeli; spirantesque arte figurasPuluerea è massa, bustique leuare fauillis.Sed quanta est pars ista tui, quam viuidae adumbratAëmula charta animae, mendaciaque aera loquuntur:O liceat sophiae pelagus, quod pectore vastoAestuat, ingenij bolide explorare! MineruaeO liceat penetrale adytis lustrare reclusis!Prô quantus Phoebi splendor stupefacta feriretLumina, cùm exiles radij chartisque reflexi,ios felix tenui rima transmisit arundo,Viuaces aquilarum oculos caligine velent?Nec stupeo, vlteriora animo dum perlego, tantaPraecipitat laudum series: stupor ipse stuporemExuit, exarmatque haerentia corda rigore.Quis tituli numeros numeris, quis Nestore dignasVocibus aequarit voces? Tibi Stoica plauditPorticus, & cedit tremulas Academia sedesDiuinum venerata decus. Nec enim amplius vlliPalladij latices vndantia corda rigarunt.Iam verò superos quantùm transcenderis axesAethereum permensus iter, quae verba resignent?Eloquium tanta laudum sub mole fatiscit,Praecipiteſq́ʒ adeò laſſant procliuia currus.Hoc quanto licet ore canant, queis pectus AthenesAcrius a lima, veſtroq́; à pollice vultusAuctior insurgit: mihi suspexisse licebitNaturae indulgentis opus, summumque prementisConamen: quae non diuinae particulam aurae,Sed plenos largita haustus, mentemq́ʒ polorum(Quantum homini penetrare datum) Triadosque potentemAugustae. cuius nunc te, sanctissime diuum,Detinet aspectus: cuius splendoribus ornantTe rutili ornanturque lares. O ſi ora tueriConcedas! ô ſi te nobis tecta TonantisSpectandum exhibeant, qualis quantusque videriAstricoma super arce soles! quae surgeret orisMaieſtas cælo artificis! quàm congrua cælo!Quòd ſi dextra impar tantoǵ, infracta laboreSuccessu in medio sudata relinqueret aeraForsitan & formam loquerentur fragmina: quodqueArtificis premeret sculptura incondita, frustaMore Timanteo possent intacta profari.Intereà rebus ornati, pascimur vmbris,Et te (ſiqua tamen victuræ poſthuma famæCura angit Superos) memori transmittimus aeuo.I. D. T.

De