DocterSERI
SERIUS EXHIBITA.Cùm sequentia sint, hinc Author non observatum Praecedentiaeordinem deprecatur.I quam Rodingus laudem, si Blumius unquam,Ne plures memorem, Cumerae, quae dicitur, almae,Teutonici Imperii qui Jura sacrata recensent,Judiciique docent ordo quis dexter agendi,Commeruit, sed quis magnam meruisse negabit?Tu similem referes, non inferiora secutus,UFFENBACHORUM claro de stemmate proles,Imo majorem, quanto caput altius effertSuppare, quoque magis colitur sublime TribunalAulae Caesareae; cujus Tu, vix praeunteQuoquam, quem, stringens vestigia, pone sequaris,Primus perspicuo profers atque ordine longoLeges & Ritus, Decreta, Statuta ModosqueAnte hâc quae sparsim vix cognovisse dabatur.Atque haec, ipse diu rerum versatus in usu,Et tantis Themidos quicum vixisse magistrisContigit, edoctus, tu longè certius illisQuos aliena juvat solum Experientia, tradis.Felix, qui normam bene callet judiciorum:Quique vias artesque tenetres expediendi:At felix magis est, hoc quicertamine victorInteger evadit: sed terque quaterque beatus,Cui dubiam sortem nunquam tentare necesse est.Honoris & Amicitiae ergo Scr.Viennae Austr.HENRICUS AVEMAN, Seren. Prin.cipis Ostfris. Consiliar. & AblegatVir Nobilissime, Fautor longè honoratissime & aestimatissime.Ercurri Tractatum elegantem, quem simul hic junctum trans-mitto, annexis, quia sic voluisti, nonnullis ulteriorum medita-NEDtionum argumentis. Fateor singulari aviditate legisse prae-clarum Opus, nec eohabitu inter publici Juris Scriptores visum. Lau-dem meretur defaecatum Judicium & insignis diligentia, quam prae-stitisti. Is demum genuinus itinerum fructus censeri amat, si, quicquidconquiri operae pretium est, indagatur, observatur, & sic ex varia rerumno-