Druckschrift 
Pars I (1787)
Entstehung
Seite
128
Einzelbild herunterladen
 

128Sstis, sed tu illius. Ille jam non sen-tit defensionem. Tuam causam conside-ra: si quis adversum te hodie imperiumin his partibus usurpandum putet, quae-ro utrum te hostem illius dicas, an illumtibi? nisi fallor, usurpator bellum in-fert, imperator jus suum tuetur. Ergoquem non debueras occidere, ejus reli-quias negas? habeat Valentinianus im-perator vel fratris exuvias pacis tuaeobsides. Et quomodo allegabas, quodeum non mandaveris occidi, quem pro-hibes sepeliti? poterit igitur credi, quodei non invideris vitam, cui etiam se-pulturam invides?Sed ad me revertar. Audio te que-ri, quod se ad Theodosium imperato-rem potius (34) contulerint, qui suntcum(34) Quam ad te.