Druckschrift 
Pars I (1787)
Entstehung
Seite
13
Einzelbild herunterladen
 

13statuitur, episcopi hoc aequo animo pati& dissimulare non possumus. Licebit tibiad ecclesiam convenire, sed illic non in-venies sacerdotem, aut invenies resisten-tem. Quid respondebis sacerdoti dicentitibi: munera tua non quaerit Ecclesia,quia templa gentilium muneribus ador-nasti? ara Christi dona tua respuit,quoniam aram simulacris fecisti. Voxenim tua, manus tua, & subscriptio tua,opus est tuum. Obsequium tuum Domi-nus Iesus recusat & respuit, quoniamidolis obsecutus es. Dixit enim tibi: Nonpotestis duobus dominis servire. Privilegiatua sacratae Deo virgines non habent,& vendicant virgines Vestae? (19) cursa-(19) Dece, septem numero, quibus agrostestamento legatos, aliosque fisco ven-dicatos reditus reddi Symmachus po-stulabat.