Druckschrift 
Urkunden und Regesten zur Geschichte der Burggrafen und Freiherren von Hammerstein : mit Stammtafeln, Siegeltafeln
Entstehung
Seite
176
Einzelbild herunterladen
 

176

penitus extinctus et nullius momenti. Dolo et fraude in hiis penitusexclusis. In cuius rei testimonium rogavi honorabilem virum domi-num . . officialem curie Colon., ut sigillum eius officialitatis presen-tibus duceret appendendum, quod nos officialis curie Colon, iamdictus protestamur esse verum. Datum anno domini millesimotrecentesimo tricesimo tercio, feria secunda ante . . ascensionemeiusdem.

Or. Staats-A. Düsseldorf, Maria im Cap. 44. Das S. erhalten.

!) sandicem.

1333, Juli 18. 349.

Transsumpt der Verzichtleistung des Salentin von Braunsberg ,Domherrn zu Köln, zu Gunsten Friedrichs von Hämmer-st ein, Propst zu S. Andreas in Köln , auf die Pfarre Feldkirchenvon 1316, Juni 2 (vgl. 27 1).

Nos frater Gcorgius, gardianus fratrum Minoruin in Ander-naco, notum facimus universis presens scriptum inspecturis, quodanno domini millesimo trecentesimo trecesimo tercio dominicaproxima post festum beate Margarete virginis presentis scripti litte-ram originalem de verbo ad verbum exscriptam, non cancellatam,non abolitam, non abrasam, omnique suspicione carentem, vidimus,manu tenuimus et legi fecimus in hec verba: Universis iudicibus,delegatis, subdelegatis, ordinariis, arbitris, executoribus quibuscumquequacumque auctoritate fungentibus et specialiter domino Godefridode Eppinsteyn, archidiacono in ecclesia Treverensi, ac suo iudiciin ecclesia predicta, Salentinus de Brunsberg, canonicus Coloniensis,reverenciam et honorem: Cum honorabilis vir Fredericus deHamersteyn, prepositus ecclesie Sancti Andree Coloniensis, adecclesiam parrochialem de Veltkirgen Treverensis dyocesis ultimovacantem per obitum quondam Alberti choriepiscopi Coloniensis,ipsius ecclesie rectoris, per Lodewicum burgraviumin Hamer-steyn, dicte ecclesie de Veltkirgen verum patronum fuisset, vobisdomino . . archidiacono predicto seu vestro iudici canonice presen-tatus et me ad proclamacionem ipsius Frederici prepositi factam,auctoritate vestra presentacioni ipsius coram vobis opposuissem,virtute presentacionis talis qualis de me facte per dominum Iohannemde Brunsberg militem, dominum in Isenburg, patrem meum et ali-quamdiu cum eodem litigassem, volens execrari litem et desisterea lite constituo et facio discretum virum Godeschalcum plebanumin Ludenstorf meum procuratorem et do sibi speciale mandatumcedendi et renunciandi liti et cause, accioni et controversie facte ethabite per me seu alium nomine meo ipsi Frederico prepositoet promittendi nullam litem vel controversiam per me, alium seualios nomine meo dicto Frederico preposito super ipsa ecclesiain posterum inferre vel inferenti consentire vel inpedimentum pre-stare quoquomodo, nec aliquibus litteris vel instrumentis contradictum Fredericum prepositum super dicta ecclesia uti vel impe-trare a quocumque, omnia alia et singula faciendi que facerem seufacere possem et deberem in premissis, si personaliter presens essem