143
Nr. 119.
Letztwillige Verfügungen des Canonicus und Chorbischofs von St. 137GAposteln, Tilmann von Werda. — 1376, 29. Januar.
In nomine doraini amen. Noverint universi et singuli hoc presenspublicum instrumentum visuri et audituri, quod sub anno a nativitateeiusdem domini millesimo trecentesimo septuagesimo sexto, indictionequartadecima, die vero vicesima nona mensis ianuarii, pontificatus sanc-tissimi in Christo patris et domini nostri domini Gregorii divina Pro-videntia pape undecimi anno sexto, in mei notarii publici et testiumpresentia subscriptorum personaliter constitutus bonorabilis et discretusvir dominus Tilmannus de Werda, canonicus et chorepiscopus ecclesiesanctorum apostolorum Coloniensium, compos mentis licet corpore de-bilis et in bona per dei gratiam existens memoria, attendens et con-siderans breves esse dies hominis et ignorans. quid dies crastina, cummorte certius, hora eius incertius nichil existit, sibi sit pariturum,memor etiam conditionis humane, quam semper iuncta fragilitas comi-tatur et cui ab ipso vite primordio mortis imperium dominatur, nichi-lominus de misericordia summi veri et eterni dei plenissime confidens,qui cor contritum et humiliatum non respuit, qui etiam, ut suum re-dimeret populum, gustare voluit amarum calicem passionis, confessusfuit primo et ante omnia tarn humiliter quam devote, se credere etteuere sanctam fidem catholicam, quam tenet, docet et predicat sanctamater Komaua ecclesia, et in illa fide et credulitate se velle vivereet mori, quandocunque suo altissimo placuerit creatori. Cupiens igitursaluti et remedio anime sue salubriter providere, ne decedat intestatus,ad laudem et honorem domini nostri Jesu Christi beateque Mariesemper virginis et totius celestis curie civium supernorum, testamentumsuum seü suam ultimam voluntatem de bonis suis quibuscunque a deosibi collatis in quibuscunque speciebus, rebus atque locis et apud quas-cunque personas existentibus fecit, condidit et ordinavit in modum, quisequitur. In primo quidem animam suam altissimo suo commendanscreatori ex sincero cordis affectu omnes et singulas iniurias et offen-ciones sibi a quibuscunque personis quomodolibet illatas seu irrogataspenitus remisit et renünciavit, eisdem volens et mandans universa etsingula sua debita persolvi clamoresque suos emendari pacisci et sedariper executores suos infrascriptos. Post hoc corpus suum seu cadaverterre commendans vermibus moliendum sepulturam suam in dicta ec-clesia sanctorum Apostolorum ante altare beate Marie Magdalene seu