Druckschrift 
4 (1870)
Entstehung
Seite
83
Einzelbild herunterladen
 

Nr. 96.

Papst Johann XXII. beauftragt den Abt von Altenberg, den Propstvon Kees und den Propst von Xanten, die Streitsache zwischen derStadt Köln einerseits und dem Deutschordenshaus und dem KlosterSt. Clara andererseits bezüglich des Hiirther Baches durch gericht-lichen Spruch zu schlichten. — Avignon, 1321, 4. Mai.

Johannes episcopus servus servorum dei dilectis filiis abbati mona- 1321

steril Veteris-montis et preposito Reysensis ae decano Xanctensis eccle-

siarum Coloniensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Ex-

posuerunt nobis iudices, scabini et commune civitatis Coloniensis, quod

de antiqua et approbata et spatio tanti temporis pacifice observata

consuetudine, cuius in contrarium memoria non existit, ad civitatem

predictam de certis villis circumpositis nonnulli rivuli defluxenmt, qui

per diversas plateas ipsius civitatis iugiter decurrebant, ex quibus cives

et alii habitatores civitatis eiusdem commoditates recipiebant proprias

et nichilomiims platee huiusmodi a sordibus lavabantur. Nuper vero,

commendator et fratres hospitalis beate Marie Theotonicorum Jerusale-

mitane ac magistra et conventus monasterii sancte Cläre Coloniensis

per magistram soliti gubernari ordinis eiusdem sancte propriis com-

modis inlüantes, assumptis secum quibusdam aliis eorum in hac parte

eomplicibus laicis dicte diocesis, rivulos predictos ad villas, terras et

possessiones eorum extra dictam civitatem existentes, iuxta quas ipsi

rivuli defluebant, temeritate propria retorserunt et eorum propriis utili-

tatibus applicarunt, propter quod aqua huiusmodi ad eandem civitatem

pervenire seu defluere non potest iuxta consuetudinem antedictam, in

eorum iudicum, scabinorum et communis iniuriam et contemptum,

dampnum non modicum, preiudicium et gravamen. Quocirca discre-

tioni vestre : per apostolica scripta mandamus, qüätenus partibus con-

vocatis audiatis causam et appellatione remota fine debito decidatis,

facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter ob-

servari. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel ti-

more subtraxerint, censura simili appellatione cessante cogatis veritati

testimonium perhibere. Quod si non omnes hiis exequendis potueritis

interesse, duo vestrum ea nicbüominus exequantur. .

. [&q uißdiü rfßöd '»» ffl

Datum Avinione IUI nonis rnaii, pontificatus nostri anno sexto.

:,() ui-ifi th<-:A

Nach -dem Original im Stadt-Archiv. Das phimbnm hängt an.

,o3(urrebii

6*